De belli nominibus

Die XII mensis Iunii in urbe Orlando, unus uir sclopeto armatus cauponam cinaedam ingressus ad L homines necauit totidemque uulnerauit. Is antequam a custodibus publicis caesus est, profitebatur se pro Ciuitate Islamica agere. Quousque tandem terror nobis minabitur? Cum Lutetiae inter concentum, tum Bruxellis in metropolitano aeriportuque, iam ubique timendum est.
Ego uero a quibusdam audiui terrificos minoribus societatis partibus uelut iudaeis et pronis in eundem sexum insidiari. Qua re non consentio, nam et  ambulantibus et in thermopoliis bibentibus et tramine subterraneo utentibus et viatoribus et laborantibus, notis ignotisue omnium generum adsilitur, perinde ac, ut ita dicam, nostro uiuendi modo necnon libertati ipsi, nostris legibus confirmatae, aut optandi religionem aut colendi nullum deum, uel consuetudine utriusuis sexus utendi, corpus exhibendi, ludendi, edendi, bibendi quandocumque diu et noctu.
Etsi et philosophos et diurnarios explicare exaudio G. W. Bush, praesidem C. U. Americae, semina belli in Irako inseruisse unde messe calamitosa hodie fruamur, tamen  cum ciues nostri atque cum iis medulla mundi nostri adsiliuntur, quin nos defendere ultionesque invicem continuare possimus? Terror enim conflictusque mundorum ambo sunt uerba sub quibus bellum celare conamur. Bellum autem, quid est nisi machina infrenis?
Dum hoc scribo, iram Achillis recordor cui Troiae ne incendium quidem leuamen attulit, uel bellum Peloponnesium quod Thucydides primus Atheniensibus grauitatem rei neglegentibus diu nomine idoneo caruisse demonstrauit. Ubique mors, urbes deletae, pauor tacitus, odium crescens, quo spes pacis secluditur, caedesque quarum finem adhuc non prospicimus.

Commentaires