Articles

Affichage des articles du juin, 2016

Quomodo Unio Britannis relinquenda sit

Image
Undique contraria de Brexitu exaudimus posteaquam Britanni plebis scito ex Unione Europaea exire optauerunt. Utinam mentem de re lucidam seruemus! Idcirco pauca memorare uelim ne odium inutile in continenti nostro concipiatur. Primum omnium, recordemur Unionem Europaeam Regno Unito relictum iri neque Europam ipsam. Nolite quicquam absurdi in hoc suspicari: Galli et Britanni ante Caesarem commercari solebant nec dubium est quin eorum posteri post foedus Olisibonis, commercari pergant.  Ad haec adiciam quod J.-Cl. Juncker nuper uerba tam confusa quam periculosa propagans arguebat Britannos quasi proditores se habituros esse si electores  secessioni fauerent. At, edepol, Unio Europaea minime natio est, nec ciuitas foederalis nec confoederatio, sed coniunctio ciuitatum liberarum quae foedus Olisibonis una icerunt. Nonne hoc in parlamentis democratice electis latum est? Quam ob rem nisi libertas vana sit, quatenus formae legitimae observantur, populus liber quam legem per electos fert, ea…

Regard sur le Brexit

Image
Nous entendons tout et son contraire depuis que par voie référendaire, le Royaume-Uni a choisi de quitter l'Union Européenne. Il convient de raison garder et de rappeler quelques faits afin que cette décision ne devienne pas un nouveau creuset de haine pour le Continent. Avant tout, souvenons-nous que le Royaume-Uni quittera l'Union et non pas l'Europe. Et qu'on ne voie rien l'absurde à mon propos: les échanges entre l'île et le continent préexistaient à l'époque romaine et survivront au Traité de Lisbonne.  A ce titre, J.-Cl. Juncker entretenait naguère une confusion délétère quand il laissait planer le soupçon de traîtrise sur le projet de sécession britannique: l'Union Européenne n'est pas un pays, pas même une fédération ou une confédération, mais bien une coopération d'Etats-nations unis par le traité de Lisbonne. Lequel fut validé par les parlements démocratiquement élus. En bonne démocratie, tant qu'il respecte les formes de la légit…

De belli nominibus

Image
Die XII mensis Iunii in urbe Orlando, unus uir sclopeto armatus cauponam cinaedam ingressus ad L homines necauit totidemque uulnerauit. Is antequam a custodibus publicis caesus est, profitebatur se pro Ciuitate Islamica agere. Quousque tandem terror nobis minabitur? Cum Lutetiae inter concentum, tum Bruxellis in metropolitano aeriportuque, iam ubique timendum est.
Ego uero a quibusdam audiui terrificos minoribus societatis partibus uelut iudaeis et pronis in eundem sexum insidiari. Qua re non consentio, nam et  ambulantibus et in thermopoliis bibentibus et tramine subterraneo utentibus et viatoribus et laborantibus, notis ignotisue omnium generum adsilitur, perinde ac, ut ita dicam, nostro uiuendi modo necnon libertati ipsi, nostris legibus confirmatae, aut optandi religionem aut colendi nullum deum, uel consuetudine utriusuis sexus utendi, corpus exhibendi, ludendi, edendi, bibendi quandocumque diu et noctu.
Etsi et philosophos et diurnarios explicare exaudio G. W. Bush, praesidem C…

De Brexitus argumentis

Image
Multum iam de Brexitu agitur. Undique dubium utrum Regnum Unitum Britanniae et Hiberniae Septentrionalis particeps Unionis Europaeae mansurum sit necne. Nouissime statio teleuisionis Belgica utrorumque argumenta memorabat. Ut parua dicam, Jeremy Corbyn, dux factionis Laboris , affirmabat Unionem territorium securum idoneumque commercio esse. Cui pristinus praefectus Londinii respondere nationi esse recuperandam libertatem quam Europa furata esset. Nemo enim mentitur. Nam siquidem ciues in tota Unione bona libere et secure mercantur, tamen negari non potest  eam in institutis conditam esse quae nonnullis plebiscitis reiecta essent, ac Commissionem Europaeam utpote quae sine suffragio populorum elegatur, minima democratica legitimitate frui. Haec disputatio igitur, quoniam Britannis post paucos dies aut adnuedum aut abnuedum erit, apud diurnarios redigitur ad oppositionem libertatis et commercii prout siue Brexitui siue integrationi Europaeae faueant. Paucis cum uerbis, si nobis, uelut…

De prelo et diurnariis

Image
Paucis post diebus inibit aestas qua signum feriarum initio dabitur. Labor rarior fit, eoque improbior quod multas horas sedentes rebus legitimis cum insolitis tum minimi momenti operam damus. Interim animus meus quem tanti vacui taedet, aliud negotium quaerit. Itaque linguis recognoscendis studere statui. Inde non modo Sinicam refoueo sed etiam quod Antiquitatem spectat, ad veterem amorem reuenio: ut lexicon latinitatis hodiernae componam. Eodem tempore nouissimum librum lego ab eo claro philosopho scriptum qui Universitatem Popularem in urbe Caen condidit. Is dum inuestigat quomodo in Francogallia fautores factionum a sinistra et a dextera positarum iam L annos inter se egerint, demonstrat utramque factionem postquam  sinistra regimen dexterae imitata sit, quamquam dissimilibus uerbis utantur,  proposita et consilia similia adsequi. At ambos potestatis seruandae causâ hostem communem  iisdem uocabulis, tanquam nefarium, designare, quae factio extremae dexterae Frons Nationis uocatu…

De Francogallis mala in loco laborandi ferentibus

Image
Ante paucos dies nuntiolum de malis praefectis composui qui collaborantes suos contemnunt ac ideo et operae in res conferendae et omni nationis oeconomiae nocent. Illud hodie mihi addere liceat (nam hoc pro experto obtineo) quod in Francogallia, ut sentire potui, saepius quam in ceteris civitatibus ubi laboraui, operarii et administri publici laborem pro ingrato habent, praefectis diffidunt, numerum horarum in loco laborandi agendarum minutum iri sperant, superiores timent vel interdum oderunt, immo ob eosdem cum aegrotant tum se necant. Equidem Francogallos qui ad novam legem de labore abrogandam reclamant, errare existimo. Minus enim de horis quam de gubernatione tractandum est.

Huius accipite exemplum illud (quod scilicet fictissimum est):

Is praefectus, de quo recenter scribebam, ab suo superiore prohibitus erat ne quidquid mihi efficiendum Jovis et Veneris diebus mandaret. Quo tempore ut in epistula publica stipulabatur, mihi utendum erat ad alia officia. Sic rem difficilem appa…