Quomodo mali praefecti Francogalliae noceant

Ante paucos dies dum iussu inspectoris mei longe ab domo missus profisci paro, tantum pluere coepit ut via nostra aquis immersa sit. Finem imbris exspectavi, frustra: totum diem longe afuit quin tempestas mitigaretur. 
Cum inspectorem monere nequirem qui pridie in locum operationis nostrae pervenisset neque ibidem ullo modo certior fieri posset, malui ire ubi laborare solebam ut praefecto loci nuntiarem me invitum reteneri et praesto fore si forte prodessem. Tunc hic contemptim: 
-An tu, inquit, aquam times? 
Deinde epistulam qua iussus eram magno cum spiritu arripuit quasi ignavus officio meo fungi nollem. Nempe me otiosum reliquit nec curauit ut me domum remitteret. 
Nonne taedium operae gignit qui temere malum apud suos suspicatur? Quodsi hanc rem aliasque huiusmodi undique in Francogalliâ perpetratas conferamus, sine dubio permulta detrimentum patriae inferentia numeremus. 

Valete.

Commentaires