Articles

Affichage des articles du 2016

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 17

Image
Ursus uix credebat hanc ab animi tranquillitate desciscere potuisse. Itaque censuit monstrum id genus adinstar aberrationis naturae inuestigandum esse. An Martha ipsa inuestigatrix eius facta iuberetur libros auctori comparare ? Tandem : -Promitto, inquit, ut cogitem quomodo te in narratione inseram ! Id temporis tamen quasi somnio receptus siluit. Martha autem dubitauit eum iterum exstirpare. At alter sponte emersit : -A uetere Desmet audiui quo pacto Institutum Explorationis Occultae *** te conscripsisset. Mulier extemplo suberubuit quod uultus et professoris Xie et Hermann Koenig in memoriam irruerant, utriusque eo adspectu iuuenum praediti quo hos circa annum 85 nouerat. Desmet ille uero a quo propter cardiopathiam ante decennium decesserat, se etiamnunc numero simulacri beniuoli habebat eiusque memoria in scriptorio Bruxellensi permanebat. Cuius multi meminerant camisias ueterum rosarum colore, uentrem prominentem, mystacem more auorum recisum. Cum nihil insuper unquam obliuisc…

Soliloquium e Guiana 6 - De "Jordskott" serie teleuisificâ Suecicâ

Image

Soliloquium e Guiana 5 - Pontem Caiennae transeamus!

Image
Si pelliculam formâ mp3 depromere uis, nexum Youtube in hoc situ appone.

Soliloquium e Guiana 4 - Ambulatio in urbe Kourou

Image

Soliloquium e Guiana 3 - De Apuleio relegendo

Image

Soliloquium e Guiana 2 - De G. Michaelis morte

Image

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 16

Image
Mamma igitur persona mala fuit uelut memoriae in pectore emissarii nostri eiusque medullis a pueritiâ intime intricatae. Tunc Martha quasi barbatum e cogitationibus exstirpare quaerebat : -Uolumen septimum, ait, modo perlegi. Etsi conuentum erat de nugis loqui quoad potiones panificiaque afferrentur, tamen Ursus superiorem nouerat : haec enim tempus in futilitate numquam conterebat. -Ursulos Tian'anmen ? -Ita. Emissarius exspectauit si quid altera tali breuitati adderet. -Legere libuit. Equidem libris tuis oblector. Etenim ille duobus ante annis libros edere coeperat, mythistorias ad agentes in rebus secretis pertinentes, quae iram curatoribus Instituti Explorationis Occultae *** primum intulerant. Ad haec respondit : -Tibi uidelicet iudicia reformare non displicet. Etiamnunc recordor quantum mense Maio mecum publicato libro primo stomachata sis. -Res, loca, tempora mutas. Ac negotia ipsa, nisi pertinenter cognita, actionibus nostris comparari non possunt. Iste lusus innoxius…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 15

Image
Iam operarii urbani, scopis praediti, uias purgauerant ut turbae periegetarum impune ciuitatem inquinarent : cuncti autem sciebant idem pensum die sequenti cuique datum iri. Nam, uelut hesterno, fistulas fumatas pinguesque chartas, gummes masticatorias plasticeaque pocula per plateam Deak fore ut iacerent, ibidem in medio capite Hungarico. Quibus biocolytae, molimento sanitario subuenientes, omne mendicorum genus studiose repellebant ut ciuitas aliquot per horas luxuriem Imperii Austro-Hungarici redintegraret. Quotidie mane quanto silentio tantâ cum Sisyphiâ desperatione, immo cum eâ insuperabili animorum demissione propter quam homines multi in Europâ Mediâ iugum subeunt omnibusque rebus in nomine Historiae ignoscunt, sordes humanae cibariaeque Budapestino expurgabantur. IX fere horâ commeatus raedarum iam adeo decrescebat ut nihil a semitis nisi ronchulus ingratior exaudiretur. Sic plerique diem praeteritorum similem agere parabant. Marthae cum de labore agebatur minime interer…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 14

Image
Postero die mane – quod sabatum fuit – caelo ridente uiri ambo horâ octouâ ante mensam Costa Café iuxta Central European University of Budapest conuenere. Legatus ut primum potionibus emptis in mollibus sedibus commode consedit, illum spectatiorem locum circumspiciens, Ursum rogauit utrum maritus aduenturus esset necne :
-Nonne Lucas se tertium facere cupit ? -Tune secretum poposcisti ? -Poposci. Gratias alioquin pro eo tibi ago. -Sin forte Lucas in proximo praeteriuerit, non dubito quin telephonet. Ad haec legatus respondit : -Causari poterimus nos fortuito congressos cum me ad scriptoria nostra in plateâ Deak sita conferrem. -Si tibi placuerit... (Ursus haec uerba non finiuit quasi uocem pessumdare uoluisset :) Quid si ad negotium uenias ? Tunc legatus uidelicet incommodatus uultum subtristem sibi composuit tanquam tergum ante cladem uersurus. -Non te fugiet quantum me huius officii pigeat. Heri enim paulo antequam orationem habui, nuntium ab ministro recepi, uel potius iu…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 13

Image
Fabula secunda : « Si quis Budapestini commoretur... »
Noster uetus canis Ioio uocatus animal formosum fuit, uillosum, colore nigrum, adinstar simii ingeniosum quod utpote saepissime rura peragrans aues aquaticos uenandi causâ, eo similius lupae Romanae quam canum urbanorum reddebatur. Ego autem uix XVI annos natus patrem mortem obire contemplatus sum. Cuius exitu optimi hominum maeror insuperabilis domum totam confecit. Canis quidem, uel potius illius canis, non iam cessauit domino quasi redituro praestolari. Sic horas plurimas terebat, ibidem iacens ac pater calceis exutis soccos olim induere solitus erat. Quotidie cum sub meridiem tum vesperascente caelo, singulas fere horas naribus ad ianuae rimam aduigilantibus frustra exspectabat si forte uentus odorifer dominum cum laetitiâ reduceret. Noctu II fere horâ questus desperatione lugubres edere perseuerabat, clamores longos raucosque singulos. Infeliciter non erat reuenturus pater. Ioio autem me pro tam sacrâ domini prole obtinebat u…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 12

Image
-Ne te per ambages ad rem ipsam ducam, paucis uerbis utar : tibi, mi Martha, proponimus ut Bruxellas commigres. Ibi cellulam explorationis occultae pro instituto nostro apparabis eique praefecta disputationibus politicis nummerariisque intereris. -Quid de agentibus uestris qui illic iam operantur ? Tunc Professor Xie superciliis contractis ait : -Nesciunto te a nobis mitti : uolumus enim te clam legatione culturali agere. -Numquis mecum collaborabit ? -Ciui Belgico fidere poteris quem De Smet nomine iamdudum conscripsimus. An Francogallice loqueris ? -Non loquor. -Cura ut sine morâ discas. Te De Smet adiuuante scriptorio laboris temporarii praeponemus, quod nuper a nobis redemptum « Inter-Emploi » uocatur. Ibi certe uobis dabitur ut munia uestra sub negotio licito cooperiatis ac futuros collaboratores nanciscamini. Quid de proposito existimas ? Martha ab faucibus ualde doluit ubi saliuam sorbere conata est. Uehementer commota tanti tamen condiciones muneris accepit. Deinde post he…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11

Image
Itaque posteaquam machinulam photographicam e sacco prompsit, eam professori Xie porrigens dixit: - Tibi ueritatem fateri debeo. In istâ pelliculâ nouum exemplar documentorum quae modo duplicauisti, inuenies. Equidem adhuc ignorans qualem operationem ingrederer, argumenta ad defensionem seruare malui si res forte in meum detrimentum uerteretur. Tecum enim laborare non potero nisi probissima quamquam tibi licuerit hoc facinus pro proditione habere. Ad haec alter, quasi frigore captus, punctum temporis in sede riguit, dein denuo commodius resedit. Tunc acumine insigni motus Marthae oculos aspectu petens, eam diu contemplari coepit. Composito subridentis uultu: -Facinus anceps, inquit, uidelicet perpetrauisti siquidem in dubio maluisti nos anteire. Te uero de istâ prudentiâ obiurgare non possum. Contra quippe quae hanc pelliculam hodie mihi tradideris, propterea nostram factionem pro certo elegisti. Ibi siluit quâdam mente receptus ; paulo post tanquam consilium magni momenti modo…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 10

Image
Cui illa cum nictatione ait: -Hermann petit ut istud duplices. Tunc is postquam silentio subrisit, singulis documenti paginis in machinâ insertis exemplar persimile edidit. At Martha quamdiu hoc agebatur, tamdiu suum praepositum cum eâ cupidine aspiciebat quae periculo oritur: ipsum enim minus quam eius uirtutes amabat; eum paucis uerbis uenerabatur, uel gratiam ei absolutam referebat, quod eius beneficio uitam iamdudum exoratam ageret. Postea exemplari confecto rursum in Hermann cubiculum ascendit. Quem cum ianuam clausit, adhuc dormire notauit. Tum aliquantisper haesitabunda suspirauit, dein agnouit fortunam sibi quoniam opportunitatem uitae egregiae praeberet, eo capessendam esse. Eandem multis semel obuiam fuisse ac propterea a se amitti non posse. Ad summam plus paenitentiam ualere quam scrupulos. Simul ac machinulam photographicam ex sacco prompsit quam in marsupio discreto condiderat, se in balneo inclusit ubi in matellae operimento sedens secundum totius documenti ex…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 9

Image
At Hermann cum taedium coitus concepit, crus Marthae paene detundens ita super culcitam lapsus est ut in tergo iaceret. Tunc eâdem ui ac taurus furiosus, latera speculatricis ambobus manibus capessendo eam in uirilibus suis imposuit, deinde immugiit quo sua Europa corpus citius undaret. Haec accurate parens mammis palpandis conabatur cupidinem amantis augere. Quod alter minime animaduertit quia uires cunctas in genitalibus iunctis colligebat coitum patraturus. Ut coxendices circum penem profundius mearent, feminae nates manibus comprimebat donec consilio mutato eas uehementer patefaceret: sic uentrem penitus inibat etsi amplius merito iam accesserat.
Cum autem poculum Fortunae exhaurire cuperet, digitum paulo altius quam feminal temere admouit. Extemplo Martha existimans homuncionem, immo brutissimum, licentiâ ineditâ abusurum esse, cui nonnisi rogata assentiretur, in imo pectore constituit ut salem iussis adderet. Itaque cum silentio se complexu liberans e lecto descendit. Stans, re…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 8

Image
Etsi temperatura loci automaticâ moderatione minuebatur, tamen adeo abundanter sudabat ut digito nodum focalis relaxarit collique globulum exseruerit carnis liberandae causâ. Se crassiorem sciebat nec rem soluere ullo modo cupiebat. Ceruisiam poposcit frigidissimam. Iam post eum administratores negotiationum periegetaeque diuites mensas cauponae plures occupare incipiebant. Hermann autem suam Budweiser cum irâ contemplans Maoistis maledixit necnon isti negotiationi quâ procul a Hanover uitâque bene temperatâ missus erat.  -Res hic semper ita se habent, ait flaua puella. -Quid? alter respondit inopinatâ perculsus illius sollicitudine.  -Numquam Europaei pro certo sciunt quid apud negotiatores Sinicos agatur. Illa dum Anglice loquitur, uoce graui profundâque utebatur. -An Republicâ Foederali oriunda es? Illo tempore siue ante quattuor annos quam Murus Berolini collapsus est, Germani continuo suspiciebant se ab fratribus communisticis DDR peti. -Batauiâ. Cum dicto securior factus, Herma…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 7

Image
Inter marmora lapides nephriticos, ostiaque rotunda ut Ming aedificare solebant, progressa est usque ad anabathrum grande quo in cubiculum sublata est. Digiti alieni, manus alienae malleos pro eâ premebant, ualuas aperiebant. Haec etiamsi indolis eius minime similia essent, tamen laetitiam multiplicabant. In lecto linteis nouis cooperto uenalia modo empta detexit, nec ridere nequiuit cum conspexit stolam laminis argenteis textam quam iussu Instituti Explorationis Occultae *** magno pretio mercata erat. Hanc comparare destinabat quam calceis coloris margaritei tam collari in pectore pendenti.
Ut miles arma pridie pugnae, sic Martha empticia contemplabatur. Duos passus regressa ut totum admiraretur, horologio conspecto constituit ut temporis intervallo uteretur ad longam lauationem pluuiam. Sextâ horâ stolam uoluptarie induit, crinem diu pectinauit, cilia longiora fecit, malas roseo colorauit, labia rubro pinxit : in se uolebat misceri lautitiam, illecebras candoremque. Ad haec unam…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Image
-Basia me !
Quod Xie ui docte refrenatâ fecit. Cuius penem Martha sensit in bracis durescere. Uir os feminae cum lenitate manibus sumptum aliquantisper admiratus dixit se ei gratias pro tam mirâ uesperâ agere ; se eam humiliter hortari ut apud se hanc noctem deuersaretur. Sic ambos paucis horis uti posse ut citra pudicitiam lasciuirent. Tunc Martha cachinno commoto rursus adnuit. Tam subito professor Xie toto corporis pondere Marthae procubuit ut in tapeto iacerent. Ibi alter furiosa basia alteri rabide reddenti imponebat. Interim uestes inter se eripientes mensam, sedes, bisellium in luctatione repellebant. Tandem illa longo duroque fascino exuto, oculos amanti coniecit ut signum proelii committendi daret. Hic beniuolâ cum uiolentiâ illam reuersam humi prostrauit. Inde feminibus genus ictu semotis uiam genitalium sibi aperuit. Ipsa digitis membrum tentum aditui uentris adduxit. Quo penitus se fixit professor, ut gemitum uoluptuarium utrique exsereret. Martha gaudebat quod tanquam u…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 5

Image
Ante pauca minuta quam profecta est, longos athleticosque pedes in calceos fulmentis altioribus inseruit quos post meridiem ultimâ pensione scholasticâ emerat. Hos enim coniectabat tinctos eo caeruleo quem regalem dicunt, accommodatosque relicuo uestimento se prope eminentiam professoris posse attollere. Sibi uero semel ab Taiuaniensi puero inuitatae quidque uel minimum diligentius curandum esse. Illum insuper Taiuaniensem eo magis admirari quod doctissimus esset. Hanc uirtutem praeter ceteras ualere opinabatur Martha. Professor Xie sextâ demum horâ uenit. Ubi ianuam aperuit, uidit eius latos umeros ueste coloris cinerei formaeque exquisitae amictos. Illico allecta est. Nullum focale, sed camisia candida accurate ferro leuigata cuius collum globulo consulte exserto liberauerat secundum eius aetatis elegantiam. Prae fronte latiore quadratoque capite uir pulcher iudicari non poterat. Nihilominus oculi ingenio micantes subrisusque generosus grauitatem bestialem in monumentum suauitatis…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Image
Iamdudum ille uir et calorem et frigus Marthae inspirabat. At ea timiditatem reprimens inuitanti libenter adnuit. Cum se postero die congressuros esse praedixissent, professor Xie Marthae limen exeunti : « An modico, sodes, infit, morari digneris ? -Ita. -Permittisne ut te de re paruâ certiorem faciam ? immo quid intimi suadeam ? -Quin negem ? ausa est incerta. -Si habitum nostratum finxeris, timeam ne infabre aemuler : Seres semet ipsas semper melius nouerint. Agedum. Tolle istas a coma uirgas ut capilli libere pendeant. Hoc maiore fiduciâ frueris. » Ac cum dicto, tanquam discipuli Confucio oboedire solebant, Martha nodum soluit ut crinis flauus de umeris undarit. « -An nosti Ualkyrias Uagnereas ? » Rursus timide adnuit dearum Septentrionalium haud immemor. At ille porro : « Utinam grates, ait, illis agas ! Ut earum similis mi esse uideris, sic decorum est suae quemque nationis mores colere. » Martha postquam denuo instar Magistri discipulorum consilium accepit, capite cum reuere…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 3

Image
Fabula prima : « Quid Martha optauerit »
In insulâ Taiuaniensium – Mense Iunio 1985. Secundum morem maiorum, Martha, postero die quam diploma ei attributum est, professorem quocum thesin magistralem composuerat, adire debebat ut hic documenta legitima finem studiorum sanctura subscriberet. Iuuenis Bataua duos post annos in Facultate Scientiarum Politicarum Uniuersitatis Kaohsiung-Taiuan exactos metuebat ne in Europam rediret. Nec sine ulla animi confusione sentiebat se minime obtenturam esse ut uitam suam uisioni artiori conformaret quam parentes magni faciebant. Hoc alioquin non cupiebat, ac quantum recordabatur, suo arbitrio uiuebat Martha, neque fines adsecutura timebat uti ingenio, frigida acritate necnon formositate sua. Ceterum meminerat quam ob rem illo die praeter porticum pulueream eius uniuersitatis in terrarum confinibus semotae uolumen diplomatis manu tenens incederet. Interim, tanquam in somnio, reuidebat patrem qui officinae caseariae in Rotterdam suburbanitate praeerat,…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 2

Image
Exempli gratiâ placuerit memorare non sine sale quare Adolf Hitler insidias anno 1939 effugisset. Is prae procella nolens aeroplano uehi, treno maluit. Quam ob rem coactus est maturius ex loco facessere ubi pyrobolus 13 post minutis disploderetur. Sin Historiam more cynicorum contemplamur, affirmare haud temere licet milliones uictimarum sub nazismo propter tempestatem periisse. Ad homicidium perpetrandum, res coniciendae sunt quattuor, in quibus homicida, uictima, modus operandi, causa. Harum si una defuerit, Mors praemio suo carebit. Non modo inuestigatores sed iudices quoque, quamdiu suo quisque munere in nationibus democraticis funguntur, aliter agere non possunt : nemo reum damnat nisi facinore et descripto et explanato. Ii uero qui datis automatarie gestis utuntur, tali congruentiae ratione freti, coniuncturas aliquatenus comperire possunt quibus scelera uitentur : ut puta, si quis fanum ex doctrina seueriore notum frequentans, uidetur obuiam ire arma mercantibus illicita, de…

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 1

Image
Aliquot fabulas milesias quas nuper edideram, statui ut in Latinum uerterem. In his de exploratione occultâ per personam loquor qui Ursulus uocatus munere sicarii fungitur. De septimana in septimanam conabor ut partem maiorem uobis tradam.
Secreta Ursuli
Fabula prima : finis ludi
Prologus
Numquam apte aestimabitur quantum insidiae 11 diei mensis Septembris, ab Ussama Ben Laden paratae, partes in mundo explorationis occultae mutauerint. Auertendo quattuor aeroplana laophorica quorum duo turres gemellas New York illisere, milites Al-Qaida Ciuitates Unitas Americae in medio pectore percutiebant. Item finem Pacis Americanae facientes, cogebant ut hostes saucii et acriter et egregie responderent. Huius rei siquis exempla in praeterito quaerat, uis symbolica tantarum insidiarum comparari possit cum incursione Marcomanorum qui II. saeculo Aquileam Marco Aurelio principe inuaserunt. Inde secutum est bellum, tam longum carumque ut dynastia Seuerorum post pauca decennia ad imperium perueniret :…

De regimine Taiuaniensium (III)

Image
Huius nuntioli pars prima hic secundaque istic legi possunt. Iamdudum haud procul a deuersorio nostro perueneramus nec quisquam nostrum, ut mihi paruit, discedere cupiebat: eo carius momentum omnibus uidebatur quod nobis postero die ab urbe proficiscendum erat. Ego uero quidlibet praetexuissem ne mature facesseremus. Iam duos comites inuitaturus eram ut theam bullatam (quae potio in insula  creata "thea margaritata" Sinice dicitur) una biberemus. Ibi Taiuaniensis noster tanquam consilium praesensisset, capsulam ex marsupio promptam nobis praebuit unde tres fistulas extrahere coepit:
-Fumatisne?
Etsi iam decimum annum tabaco non usitabamur, coniunx meus offerenti adnuit. Unam tantum cepit fistulam, explanans nos nonnisi in solemnitatibus fumare atque insuetos iam eâdem ambos frui posse. Uix fumos primos inspirabamus cum nos ad uiae marginem iussit adire quo cinerem facilius in cloacae ostium deiceremus. Dum ob tantam lautitiam subridemus, Taiuaniensis faciem subito grauem af…

De regimine Taiuaniensium (II)

Image
Hic huius nuntioli pars prima legi potest. Mementote illud noctu in urbe Tainan euenisse. Ibi amicus Taiuaniensis nobiscum de insulae historia colloquebatur. Tunc coniunx meus quaesiuit quando Taiuaniam nationem plenam factam esse putaret. "Nihil certi habeo, ait alter, quod tibi interroganti respondeam." Denuo reticuit quamdiu, uias lampadibus nocturnis illuminatas contemplans, cogitauit. Paulo post: "Quamquam uobis, inquit, neque annum nec diem dare possum, credo, ut me sententiam rogatis, Taiuanienses iam a Sinis discessisse ubi Chiang Kai-shek in nos saeuire iussit. Equidem opinionem nonnisi meam exprimo. Postquam enim Mao praeses nationalistas fugauit regimenque communisticum instituit, multi e Sinis Taiuaniam petiuerunt. Hi cum Chiang duce diu sperauerunt se Americanis adiuuantibus communistas inuicem repulsuros ut instituta legesque nationalistarum totis Sinis instaurarent. At ubi dux noluit Taiuaniam a Sinis secedere nouae nationis condendae causâ atque ob id so…