Quomodo Guiana Francogallica opibus multis commercium neglegat.

Feriis ineuntibus Kourou reliquimus ut aliquot dies Caiennae, in capite regionis, ageremus. Quam urbem vix noveramus, quia adhuc ibi commorari non solebamus nisi interdum hebdomade finiente paucas horas. Ceterum, ut vera dicam, incommodum est sabbato in medio oppido tardius ambulare : tabernae enim in pomeridio clauduntur perinde ac thermopolia. Quod ad popinas pertinet, quamvis rarae sint, clauduntur et pleraeque. Praeterea calore caeli crescente circa XIV horam tam difficile fit in aperto manere ut incolae ipsi salutem petant in cubiculis refrigeratis.
Ante paucos dies pagum Reginam iter fecimus. Dum in autocineto vehimur, ex cerebro laborare coepi. Itaque cum vicum Cacao in medio itinere pervenimus, constetimus quaesituri tabernam medicamentariam. « Non jam est ! » inquit anus. Quae protinus nosocomium ostendit. Postea cum Reginam venimus et Ecomuseum, famosum pagi locum, visere voluimus, non admissi sumus quod aedificium eo die purgandum esset. Ad haec, nobis esurientibus, nullum thermopolium nulla cauponula invenitur nisi pistrina ubi panis farcitus veniret.
Haec est pestis Guianae : commercium neglegitur, administrationes publicae parum curant urbes promovendas ut viatores accipiant eisque bona vendant. Suspicor, fateri vix audeo, aliquos de ignavia : hic ad quarta pars incolarum non laborat atque multis in pagis magistri, custodes, milites, cuncti munere publico fungentes, soli sunt qui fructu industriae vivant.
Attamen haec terra commodis non caret : aqua, silvae, energia quae infinite ex fluviis producitur, mira animalium diversitas, multae gentes suis quaeque ingenio imbuta, illae sunt opes quas Francogallia adhuc dereliquit.
Valete!

Commentaires