Articles

Affichage des articles du mai, 2015

Quomodo Guiana Francogallica opibus multis commercium neglegat.

Image
Feriis ineuntibus Kourou reliquimus ut aliquot dies Caiennae, in capite regionis, ageremus. Quam urbem vix noveramus, quia adhuc ibi commorari non solebamus nisi interdum hebdomade finiente paucas horas. Ceterum, ut vera dicam, incommodum est sabbato in medio oppido tardius ambulare : tabernae enim in pomeridio clauduntur perinde ac thermopolia. Quod ad popinas pertinet, quamvis rarae sint, clauduntur et pleraeque. Praeterea calore caeli crescente circa XIV horam tam difficile fit in aperto manere ut incolae ipsi salutem petant in cubiculis refrigeratis. Ante paucos dies pagum Reginam iter fecimus. Dum in autocineto vehimur, ex cerebro laborare coepi. Itaque cum vicum Cacao in medio itinere pervenimus, constetimus quaesituri tabernam medicamentariam. « Non jam est ! » inquit anus. Quae protinus nosocomium ostendit. Postea cum Reginam venimus et Ecomuseum, famosum pagi locum, visere voluimus, non admissi sumus quod aedificium eo die purgandum esset. Ad haec, nobis esurientibus, nullum…