Prima epistula Latina ex Francogallica Guiana missa

Septem jam annos rarioribus nuntiis haec acta diurna compleo, certe quod ad latine scriptos pertinet. Illo enim tempore ego cum marito filioque nostro Francogalliam reliqueram ut in Islandiam immigraremus. Ibi cum parvo in portu, Olafsvik nomine, duos annos commoraturi essemus, primum sponte nuntios Latinos scribere perrexi, deinde novitate loci seductus aliis rebus studui, velut linguae litterisque islandicis discendis. Denique varia scripta et libros Francogallice componere coepi.
Post biennum ab Islandia abiimus ut in Belgica viveremus. Tunc etsi Bruxellis denuo linguas classicas docui, tamen quia domus nova quaerenda, officia domestica persequenda, tres libri edendi mihi fuerunt, iterum ab caris Latinis me semovi. Duobus post annis ministerio Belgico Francogallice loquentium missus sum in Hungariam ut Budapest in Universitate Eotvos Lorand litteras Belgicas docere. Quamvis munere honorifico fungerer (eo magis quod maritus meus simili munere fruebatur, labor ipse mihi minime placebat unde latinitate tertium privatus taedium concepi. Itaque in Francogalliam redire statuimus ut in pristina magisteria redintegraremur.

Nihilominus nacti multos viatores pro certo obtinebamus plures paenitere in pristina temere rediisse. Itaque novitatis studio ad audaciam appulsi petivimus ut in Guiana Francogallica doceremus.

Quamobrem in urbe Kourou nunc colimus qua in urbe centrum spatiale guianense inest. In collegio grammaticus factus Latinitatem profiteor (maritus meus quoque linguam anglicam in lycaeo docet). Mox igitur non dubium est quin vobis de disciplina et loco ipso plura dicam.

Valete !

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11