Articles

Affichage des articles du avril, 2015

Prima epistula Latina ex Francogallica Guiana missa

Image
Septem jam annos rarioribus nuntiis haec acta diurna compleo, certe quod ad latine scriptos pertinet. Illo enim tempore ego cum marito filioque nostro Francogalliam reliqueram ut in Islandiam immigraremus. Ibi cum parvo in portu, Olafsvik nomine, duos annos commoraturi essemus, primum sponte nuntios Latinos scribere perrexi, deinde novitate loci seductus aliis rebus studui, velut linguae litterisque islandicis discendis. Denique varia scripta et libros Francogallice componere coepi.
Post biennum ab Islandia abiimus ut in Belgica viveremus. Tunc etsi Bruxellis denuo linguas classicas docui, tamen quia domus nova quaerenda, officia domestica persequenda, tres libri edendi mihi fuerunt, iterum ab caris Latinis me semovi. Duobus post annis ministerio Belgico Francogallice loquentium missus sum in Hungariam ut Budapest in Universitate Eotvos Lorand litteras Belgicas docere. Quamvis munere honorifico fungerer (eo magis quod maritus meus simili munere fruebatur, labor ipse mihi minime plac…