De moribus infirmis

Quamvis metuam ne Cato vocer, illud tamen flagitium vobis tradere cupio...
Bruxellis iuxta Institutorum Europæorum luxum ac circulum litteratorum, inveniuntur incolae permulti ex miseria summa laborantes. Ad hoc, ut fit, adicitur inops animi cultura ac mores infirmi. Talia sicut collegae mei cottidie in schola animadverto. Haec miseria etsi quanta sit quaeve fuerit origo hic minime interest mea, sane tanto malo suscenseo ac de futuro nostro angor. Quamquam ex subsidiis publicis tecta, alimenta, facultas medicos adeundi, elementa educationis cunctis tribuuntur, nihilominus tanta benificia videlicet non sufficiunt ut cives et liberi et participes rationis civitatisque reddantur.
Certe inter amicos, familiares collegasque meos, plerique non solum laborant sed etiam industriam laboris legumque observantiam pro necessariis officiis obtinent. Item has virtutes liberis suis tradere conantur. Sunt pauci qui eas abhorreant, iidemque, si forte otio abutantur, hic omnino reprehenduntur illic, quod peius est, a familiaribus sustinentur ne infamia pateat.
Inter hos et illos quos supra dicebam, utens recenti exemplo illustrabo quomodo distingui possit.
In concilio scholastico magistri in mentionem inciderunt alicuius discipuli. Qui cum graviter aeger esset, parentibus praeceptum erat ut filium in scholam dormitoriam mitterent ubi et doceretur et sanaretur. Extemplo abnuit pater. At cum certior factus filium, nisi nosocomium adiret, letum obire posse, interrogaretur cur negaret, statim pretium nimium arguit. Simul atque ei responsum est hospitium VI euronibus quotidie constare, abnuit denuo pater iterum de pretio querens quod uxore sua non laborante solus pecuniam mereretur.
Hic praesertim me taedet virtutum inopiae ex qua patrem abnuere patet. Si pecunia domi deest, nonne est patris plus laborare ut filium servet? An mater ipsa ei subvenire nequiret? Neuter se parentem praebet! Quid de amore prolis? Quid de honore paterno? Cur mater abest? Hancine nos iam audiemus?
Sunt qui humilem originem, immigrationem, dissimilitudinem culturarum religionumve arguant. Equidem illa assis duco! Nam ex hoc exemplo aliisque multis quae nobis invitis obviam veniunt, animadvertimus complures homines non jam vitam magni aestimare nec studere ut quanti quanti servetur.
Ad hoc flagitium mihi videtur addendum illud: puerum enim pro certo scimus sanatum iri etiamsi opes nationis subjiciantur pro parentibus deficienibus. Num nos si res ita solvenda fuerit, tolerabimus operam civium hominibus pigris segnibusque impune subvenire? Nam nos si adnuimus, nonne eorum servi fimus? Ego autem censeo nihil prae pigritia, religione, culturis dissimilibus concedendum esse quia siquid concesserimus, necesse erit minus dare eis quibus reapse opus est.  

Commentaires