Articles

Affichage des articles du juillet, 2011

De moribus infirmis

Quamvis metuam ne Cato vocer, illud tamen flagitium vobis tradere cupio... Bruxellis iuxta Institutorum Europæorum luxum ac circulum litteratorum, inveniuntur incolae permulti ex miseria summa laborantes. Ad hoc, ut fit, adicitur inops animi cultura ac mores infirmi. Talia sicut collegae mei cottidie in schola animadverto. Haec miseria etsi quanta sit quaeve fuerit origo hic minime interest mea, sane tanto malo suscenseo ac de futuro nostro angor. Quamquam ex subsidiis publicis tecta, alimenta, facultas medicos adeundi, elementa educationis cunctis tribuuntur, nihilominus tanta benificia videlicet non sufficiunt ut cives et liberi et participes rationis civitatisque reddantur. Certe inter amicos, familiares collegasque meos, plerique non solum laborant sed etiam industriam laboris legumque observantiam pro necessariis officiis obtinent. Item has virtutes liberis suis tradere conantur. Sunt pauci qui eas abhorreant, iidemque, si forte otio abutantur, hic omnino reprehenduntur illic, quod…