De homophobiâ Bruxellis resurgenti

Sunt fortasse qui mirentur me hodie ad linguam Latinam revenisse quam diu neglexissem. Illa enim mihi videtur instar veteris amicae: quamvis raro visitatum sit, nullo desiderii odio suscitato non solum ad eam redire gaudeo sed etiam ipsa me liberaliter accipit. Multa in vitâ nostrâ evenerunt. Nihil mali ut vera dicam. Islandiâ relictâ Bruxellis in Europaeo capite vivimus ubi magistri laboramus. Anno scolastico ad finem perveniente, nos sponte recentia respicere cupimus.
In tanta rerum oeconomicarum turbatione, Belgium regimine stabili etiamnunc caret cum ad suffragia ante annum itum sit! Hoc flagitium eo magis paenitendum quod inter plurimas querendi causas milites in Libyam misimus et natio ex nimio aere alieno laborat. Cuius rei origo invenietur in diutina aemulatione qua Flandri et Vallones differunt...
Sed dum neutri consensum adipiscuntur, violentia pluribus temporibus locisque consurgit. Nuper filium nostrum, decem annos natum, duo discipuli vi maximâ in aula scolastica aggressi sunt increpantes: "Cinaedos non timemus!!". Quidnam in eo reprehendi poterat nisi quod duobus ab viris educetur? Hebdomade novissimâ in mediâ urbe iuvenem qui thermopolium praeteribat, ob eandem causam adsiluit emptor eius loci, islamista quidam. Statim convenere alii qui sedibus prehensis miserum hominem contundere coepere.
Haec in Belgio facta sunt quae natio iamdudum conubium homosexualibus licitum fecit. Cum minister iustitiae hortatus sit ut iudices in nocentes saeviret, tamen dubitare possumus qua nitens auctoritate talia facinora repressurus sit. Nam quamdiu regimine egebimus, tamdiu nihil perenne agetur. Dum Europa crise Graecâ conturbatur Belgiumque discordiâ civili lacessitur, interea nonnulli quos cottidie plures suspicor, abutentes libertate religionis ac superstitionem odiosam legitimae spiritualitati miscentes student ut oboedientia caeca pro legibus democraticis sufficiatur.
Timeamus homines unius libri! 
Tantum religio potuit suadere malorum!

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)