Articles

Affichage des articles du juin, 2011

De homophobiâ Bruxellis resurgenti

Sunt fortasse qui mirentur me hodie ad linguam Latinam revenisse quam diu neglexissem. Illa enim mihi videtur instar veteris amicae: quamvis raro visitatum sit, nullo desiderii odio suscitato non solum ad eam redire gaudeo sed etiam ipsa me liberaliter accipit. Multa in vitâ nostrâ evenerunt. Nihil mali ut vera dicam. Islandiâ relictâ Bruxellis in Europaeo capite vivimus ubi magistri laboramus. Anno scolastico ad finem perveniente, nos sponte recentia respicere cupimus. In tanta rerum oeconomicarum turbatione, Belgium regimine stabili etiamnunc caret cum ad suffragia ante annum itum sit! Hoc flagitium eo magis paenitendum quod inter plurimas querendi causas milites in Libyam misimus et natio ex nimio aere alieno laborat. Cuius rei origo invenietur in diutina aemulatione qua Flandri et Vallones differunt... Sed dum neutri consensum adipiscuntur, violentia pluribus temporibus locisque consurgit. Nuper filium nostrum, decem annos natum, duo discipuli vi maximâ in aula scolastica aggres…