Flagitiosa societas

Cum in aestiuali peregrinatione Francogalliam circumiremus, multos amicos nobis datum est ut uisitaremus. Ex quibus exemplum illorum nobis flagitiosum apparuit. Ambo xxxv fere annos nati, haec peregrinatoria monstratrix, ille operarius in fabricâ caseariâ, in regionem aliam immigrare cupiuere ubi labor nouus securiorque ipsis propositus erat.
At pretium conductorum ibi prope carius salario ipso poscebatur! Alioquin si auxilium publicum petebant ad domum impetrandam, iis tam diu exspectandum erat ut tecto interim egentes laborem accipere dubitarent.
Tamen uterque et laborando et tributa et uectigaliaque soluendo diuitias societatis augent... Nonne hoc dignum maximo flagitio uobis uidetur quod qui uitae ciuitatis contribuunt, ii nullo beneficio fruuntur?
Dum haec scribo, in Museo Maritimo Olafsviciensi laboro: multa mihi facienda sunt... Haec forsan serius materia nuntii erit...
Ualete!

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11