Articles

Affichage des articles du août, 2009

De reditu nostro

Nouissimâ septimanâ domum reuenimus. Duos menses in Continente mansimus ac multos familiares amicosque cum in Francogalliâ tum in Belgio uisitauimus. Ubique tanquam reges accepti sumus. At de hac peregrinatione serius uobis narrabo. Hodie magis de reditu nostro tractem! Sicut suspicari potestis, uiatores æstiuales quoque in Islandiam rediuerunt. Pretiis bonorum ob crisim oeconimicam minutis plures sine dubio quam posteris annis ueniunt. Propterea thermopolia popinaeque omnibus locis apertae sunt ac iure crederes hanc esse uitam solitam Islandicis. Errares tamen: talia commercia claudentur mense octobri nec ullum apertum ante maium inuenietur. Iam hic descripsi me assuetum et legere et componere in thermopoliis. Hodie dum haec scribo, Stykkisholmum iui ubi locus satis commodus est caffeum et crustulas ministrando. Inter multos exteros sedens, etsi hic adesse gaudeo, tamen me affectu nouo inquietari. Quibus ne multa dicam, dissimilis factus sum: inter eosdem solus islandice loquor, solu…