Siluestrem tenui Musam meditaris...

Non caret Islandia multis scriptoribus eisdemque sæpe peritis. At eo magis miror quod cultura in scholis minime floret. Discipuli memoriam exercere non solent, desunt examinationes, artibus liberalibus nisi musicæ in scholis priuatis, raro studetur. sic Robinus, filius meus, octo annos natus, mathematicam, islandicum, graphicam, opera manualia, coquinam artemque suendi, athleticam necnon fidem lutherianam discit. Quem nos pati non poteramus diutius disciplinis humanisticis priuari. Nam in classibus ne superioribus quidem numquam artes liberales inter studia proposita inuenies, nec pueri in scholas priuatas mitti possunt quibus natio tota omnino caret! Qui non satis doctus est ut liberos ipse erudiret, eos ad ignorantiam condemnat. In primis hic præstat ut pueri et tractabiles et dulces fiant, eruditio nullius assis ducitur...
Quod ad filium nostrum pertinet, tantam artium liberalium egestatem tolerare nequimus, ut supra dixi. Sic quoniam ex scholâ pueri primâ horâ et dimidiâ liberantur, eum decreuimus latinum, græcum, francogallicum, anglicumque docere, singulam materiam XX minutas cottidie ut otio cum æqualibus insuper frueretur.
Equidem metuebam ne has horas ægre ferret, ut fit cum pensum inopinatum inuito adicitur. At contra poscit sæpe Robinus lectiones longiores, nec retineri potest quin nos de plurimis rebus interroget. 
Interdum tamen (fortunâ iuuante) puer quidem uenit domum rogatum an cum eo ludere possit. Nec crudeles parentes nos præbemus. Tunc tacent Musæ pueroque licet in horto uestes inquinare.
Ualete!

Commentaires

  1. Fortunatus puer, et benigni parentes! qui artes domi colunt humaniores et tempus ad lusus inveniunt.

    Sermo Latinus nostra in regione, pro dolor, plerumque non docetur ante annum tertium decimum; antea autem licet discipulis alias linguas labris tantum gustare, nec tamen haurire. Ego cum essem sex vel septem annos natus quaedam verba Gallica didici, quorum omnium sum prorsus oblitus. Iucundissimae tamen linguarum scholae illa vitae aetate videbantur, et libentissime plus temporis in linguas discendas puto fere omnes pueros impensuros fuisse, si per magistros liceret. Cur illi nolint pueros litteras colere (etiam vel aptissima aetate!) intellegere non possum. Multo melius mihi videtur in scholis Gallice vel Graece vel Latine loqui quam coquere, id quod facilius domi discitur si opus esse parentibus videtur), vel fidem cuiuslibet sectae (quae doctrina praeter dubitationem domi apud parentes potius quam publice a regimine debet curari).

    RépondreSupprimer
  2. Consentimus, mi amice! Ægre ferrem si filios meos eruditione minoris qualitatis donarem quam mei parentes memet ipsum. Equidem quasi pro explorato habeo te magis Gallice loqui quam humilior fateris: nonne eodem morbo laboramus, i.e. linguarum amore?
    Með bestu kveðjur. Vertu sæll og blessaður, sicut hic dicimus.

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)