Exspectatio regiminis.

Nullum regimen ex recentibus suffragiis in Islandiâ ortum est... Diutius nobis exspectendum erit, sed Iohanna Sigurðardóttir, administer primarius, res feliciter eventuras esse pronuntiauit. Plerique existimant nullam esse spem Islandiæ in prosperitatem redintegrandæ nisi se  Unioni iungat. Attamen in hâc natione ubi cuncti inter se cognouerunt, semper curatur ne quisquam promissa fallat. Universi morentur dum consentiant! Etenim de omnibus rebus consentiunt nisi de Unione Europæâ... Socialistæ adnuunt, abnuunt Ecologistæ. Sed hi etsi opnionem suam seruant, consilio non obessent si Alþingið (parlamentum) socialistis et factionibus reliquis subueniat... Nolentes adsentiunt...  Nonne est aliquid prisci in tali consensu ut nonnisi decus seruetur? Interdum mihi desunt dissensiones, rixæ, contumeliæ nationum latinarum.
Ualete!

Commentaires

  1. Hunc egregium blogum tuum non cognoscebam; gratum autem est te legere, quamobrem additum blogum est in dilectis meis.

    Cura ut vir sis,

    Jaume

    RépondreSupprimer
  2. Utinam semper absint tibi, Reginalde, dissensiones, rixae, contumeliae omnes!

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)