Anglicum profitebor.

Tempus nouissimâ septimanâ mihi defuit utpote qui amicos Belgicos acciperem. Iam in aperto ambulare possumus: cælum enim islandicum si ueterum memoriæ fiditur, serenum erit usque ad septembrem. Itaque inest in huius terræ incolis quasi et solis et aeris fames. Ad hæc nocte caremus: libros sine lampade in mediâ nocte legimus omnesque uim insolitam per totam diem in corpore sentiunt. Sic somnus sat est breuis ut pueri foris serius ludant...
Res semper fluctuant ut anxios sollicitent! Nuper amica mea mihi confitebatur se scholæ adultis erudiendis nec magistrum usquam inuenire qui anglicum doceret. Subito dum potionem theanam bibit, oculos magis quam solebat aperuit ac: "An tu mecum laborare uelis?"
Respondi mihi etsi anglice loquenti nullum tamen esse diploma. At cum arrideret, quod linguas docere assuetus essem, mihi feliciter persuasit ut adnuerem. 
Iamdudum me frustra credebam poculum latinum ad adulescentulorum labra appositurum esse: uerum linguam anglicam adultis profitebor: materia hominesque differunt, manet locus.
Ualete!

Commentaires

  1. Novum munus docendi nacto tibi, Reginalde, gratulor et spero omnes scholas tam tibi quam discipulis iucundas esse futuras! Et gaudeo solem tibi et tuis clare et totos per dies splendere! In votis est ut sol numquam vobis desit.

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11