Articles

Affichage des articles du mai, 2009

Anglicum profitebor.

Tempus nouissimâ septimanâ mihi defuit utpote qui amicos Belgicos acciperem. Iam in aperto ambulare possumus: cælum enim islandicum si ueterum memoriæ fiditur, serenum erit usque ad septembrem. Itaque inest in huius terræ incolis quasi et solis et aeris fames. Ad hæc nocte caremus: libros sine lampade in mediâ nocte legimus omnesque uim insolitam per totam diem in corpore sentiunt. Sic somnus sat est breuis ut pueri foris serius ludant... Res semper fluctuant ut anxios sollicitent! Nuper amica mea mihi confitebatur se scholæ adultis erudiendis nec magistrum usquam inuenire qui anglicum doceret. Subito dum potionem theanam bibit, oculos magis quam solebat aperuit ac: "An tu mecum laborare uelis?"
Respondi mihi etsi anglice loquenti nullum tamen esse diploma. At cum arrideret, quod linguas docere assuetus essem, mihi feliciter persuasit ut adnuerem.  Iamdudum me frustra credebam poculum latinum ad adulescentulorum labra appositurum esse: uerum linguam anglicam adultis profitebor:…

Siluestrem tenui Musam meditaris...

Non caret Islandia multis scriptoribus eisdemque sæpe peritis. At eo magis miror quod cultura in scholis minime floret. Discipuli memoriam exercere non solent, desunt examinationes, artibus liberalibus nisi musicæ in scholis priuatis, raro studetur. sic Robinus, filius meus, octo annos natus, mathematicam, islandicum, graphicam, opera manualia, coquinam artemque suendi, athleticam necnon fidem lutherianam discit. Quem nos pati non poteramus diutius disciplinis humanisticis priuari. Nam in classibus ne superioribus quidem numquam artes liberales inter studia proposita inuenies, nec pueri in scholas priuatas mitti possunt quibus natio tota omnino caret! Qui non satis doctus est ut liberos ipse erudiret, eos ad ignorantiam condemnat. In primis hic præstat ut pueri et tractabiles et dulces fiant, eruditio nullius assis ducitur...
Quod ad filium nostrum pertinet, tantam artium liberalium egestatem tolerare nequimus, ut supra dixi. Sic quoniam ex scholâ pueri primâ horâ et dimidiâ liberantur…

Exspectatio regiminis.

Nullum regimen ex recentibus suffragiis in Islandiâ ortum est... Diutius nobis exspectendum erit, sed Iohanna Sigurðardóttir, administer primarius, res feliciter eventuras esse pronuntiauit. Plerique existimant nullam esse spem Islandiæ in prosperitatem redintegrandæ nisi se  Unioni iungat. Attamen in hâc natione ubi cuncti inter se cognouerunt, semper curatur ne quisquam promissa fallat. Universi morentur dum consentiant! Etenim de omnibus rebus consentiunt nisi de Unione Europæâ... Socialistæ adnuunt, abnuunt Ecologistæ. Sed hi etsi opnionem suam seruant, consilio non obessent si Alþingið (parlamentum) socialistis et factionibus reliquis subueniat... Nolentes adsentiunt...  Nonne est aliquid prisci in tali consensu ut nonnisi decus seruetur? Interdum mihi desunt dissensiones, rixæ, contumeliæ nationum latinarum.Ualete!