Quomodo impatientiam fefellerim


Difficile mihi est dicere quanto in desiderio sim filii mei, die Saturni in Islandiam adituri! Et erro et me tædet pensum quotidianum. Atqui me sic conscio acturum esse, immo uero magis in dies donec meum Tristanum post ualuas aeroportus automatarias apparentem aspiciam! Posthac glaciales amoenitates transeuntes Olafsvik petemus. Tunc pauca loquemur ut solemus, sed summâ gaudebimus beatitudine. Equidem impatientiam meam interim fallendi causâ in deuersorio cum lego tum scribo quod hodie in uico apertum uiatores per aestatem accipiet. Caupo, nouissime Reykjavíko aggressus, hoc commercium augere cupit. Itaque popina deuersorii, ut audiui, cauponae loco usurpabitur. Quo nuntio uehementer delector quippe qui tali loco hic tantum carerem.

Proxime alioquin otiosus factus sum... Nuper etiam multa mihi efficienda erant: Robinum linguam islandicam docere eique pensa scholastica facienti auxiliari, res domesticas moderari (quot, cum emigratur, numerari uix possunt), francogallicum et sinicum docere solebam. Nunc Robinus islandice loquitur, pensa feriis appropinquantibus rara fiunt, nec plus domi gerendum quam olim in Francogalliâ. Item finiuere scholastica...

Post paucas septimanas nouo gymnasii uicini rectori obuiam ibo ut francogallicum et latinum ibi fortasse doceam anno proximo. Nunc uero nihil firmi prospicio, neque ullum interim munus mihi assequendum, quod multi ex Francogalliâ Belgiâque nos usque ad ferias æstiuas uisitabunt.

At iam meum filium exspecto!

Commentaires

  1. Spero filii iter tibi maximum gaudium allaturum ac Tristanum insulae pulchritudine esse fructurum! Quid in vita dulcius possit esse quam familiam habere redintegratam atque ab amicis visitari, ne imaginari quidem possum!

    RépondreSupprimer
  2. Gratias tibi ago, optime Nemo! Equidem tibi et felicitatem et sapientiam apud Floridienses exopto. Vale.

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire