De uocabulo “frugi”

Feriæ adsunt! Cum Tristano, meo filio, portum perpulchrum Húsavík visimus. In thermopolio Oceanum glacialem spectanti sedemus, ac dum otio dulci fruimur, uestri non oblitus sum. Ecce uobis pannus uel exuuiae memoriae...

Cum adulescentulus linguam latinam discebam, euoluens glossarium quoddam illud mirum adiectiuum “frugi” nactus sum. Quod uocabulum, ut scitis, declinari non potest, utpote cum ex “frugis” datiuo ortum nonnisi adiectiui modo usurpetur. Itaque mihi tali monstro uti displicuit ne sententia absque uocabuli flexione difficulter intelligeretur. Quo etiam nuper dubitabam quin ueteres rêuerâ uti solerent. Ac, ut pauca dicam, id pro gemmâ linguae obtinebam... Quantam mirationem conceperim, uix fateor, ubi islandico studens plurima exempla eademque consimilia inueni, uelut “spennandi” (i.e. “iucundum”) et “öðruvísi” (i.e. “dissimile”), utraque pariter indeclinabilia! Quod ad “öðruvísi” pertinet, hoc quoque ex datiuo oritur.

Ceterum haud dubium est quin systema flexionale linguæ islandicæ non modo exquisitum sed fortasse et latino completius... Nec quisquam in insulâ nostrâ repugnat ne eo adiectiuo utatur.

Quam superbus fui qui meum “frugi” de inexcusabili anomaliâ incusarem! Non huic quoque licebat esse öðruvísi?


Valete!

Commentaires

  1. Vocabulum dativum quod est "frugi" numquam antea animadverti: quod tamen discere erat mihi, ut dicere dicuntur, spennandi!

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11