De suffragiis islandicis

Filius meus, Tristanus, eiusque mater die Solis profecti sunt. Dum abeunt, amici Francogallici uenere nos uisitatum. Tempto ne de filii mei desiderio cogitem, atque, ob id, mirabilia nostræ regionis numerosa inuitatis ostendo. Multum pluuit et tempus quasi suspensum ubique uidetur: post paucos dies Islandici ad suffragia uocabuntur. 
Et flagitia et ruina nationis honorem factionis liberalis dedecorauere. Idem qui Islandiam spoliauerunt, nunc exhortantur ut plebs obærata sibi faueant! Plurimi salutem in Unione Europæâ prospiciunt, at factio liberalis cui piscatores plerique hærent, cupiens priuilegia piscationis iusque maria uastandi seruare, tale consilium abominatur.
Ego, qui iamdudum liberalis fui, spero socialistas superaturos esse: libertas certe qualem concipio, ab istis piscatoribus turpata est. Utinam di immortales probis opitulentur!

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)