De suffragiis islandicis (II)

Factiones sinistræ quæ ex socialibus-democraticis et ecologicis constant, in suffragiis islandicis superauere. Etsi utraque consentiunt ut equitatem in societate restituant, natio tota uehementer diuiditur. Hic fragor duplex apparet: primum ciues in crisi oeconomicâ inter se obsunt, cum obærati qui plerique in urbe uiuunt iique uacatione laborant tum piscatores eorumque familiares quorum factio insulam circa XVIII per annos gubernauit iique sibi solis opes maritimas atque ex legibus propriis minime partiendas seruauerunt.
Alioquin dum factiones sinistræ uictoriâ gaudent, res alia ubique agitatur utrum Islandiæ intersit in Unionem Europæam inire necne.
Piscatores ecologicis persuaserunt ut libertatem seruarent si ex Unione manerent.
At multi in urbe Reykjaviko pro certo obtinent eos dum et autonomiam et libertatem arguant, nihil aliud defendere quam sua maris priuiligia.
Etenim uos Europæi quotiens pisces islandicos emitis, non modo xenophobiam in Islandiâ firmiorem sed etiam piscatores uestros pauperiores facitis. Nam turpe commercium illo modo se habet: Islandicis licet libere in Unionem Europæam pisces exportare, sed idem uectigalia 90% pro aduenciis sumunt!
Itaque faueo ut Islandia sine morâ in Unionem ineat: quæ etsi perficienda est, certe tentat ut isonomiam et æqualitatem inter ciues affirmet.

Commentaires

  1. Gratias tibi ago de his nuntiis Islandicis optime relatis, quos tam breves sed integros ac perspicuos in actis diurnis Italicis legere nequeo. Atque etiam Islandiam in Unionem Europaeam mox inituram spero.

    RépondreSupprimer
  2. Ego quoque gratias uobis ago, mi latinitatis sodales, pro tantâ beniuolentiâ: sæpe timeo ne nuntios nationis tam semotæ multos legere tædeat. Perseuerabo!!! Ualete.

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire