De filiis meis

Fortuna me filiis duobus donauit, Tristano XI annos nato Robinoque VIII. Hic staturâ minutâ et tenui, se facetum habens semper arridet mundo neque plura de eo umquam comperire timet. Nobiscum in Islandiâ uiuit. Tristanus uero, maior et natu et staturâ libentius silet. Audit multum paucaque dicit. Libris studere mauult quam experiri. 

Huius cum fratrem loquacissimum aliquotiens poscamus ut taceat, Tristanus sententiam semper rogandus est. Is enim puer lepidissimus cum psychose infantili usque a cunabulis luctatus nunc feliciter pugnat! 

Bruxellis apud matrem habitat ubi in scholâ aptiore omnibus disciplinis studet. Ceterum eo quotidie proficit ut, cum adoleuerit, sine dubio instar uulgi possit laborare. Huic opus est quiete experimentisque uariis Robino. Quam ob rem diu cum eorum matre disputauimus quid nobis de filiis nostris præferendum esset. Quatenus parentibus, ut nobis uidebatur, potius optima liberis delegenda erant quam conuictus quotidianus idemque in hâc rê fortasse utrique perniciosus, nos eo freti consilio fratres separare statuimus ne indolibus tam contrariis præditi inter se nocerent. Familiæ quoque paulisper obfuimus arguenti nos de crudelitate quâdam si iugum fraternum frangeremus.

Nunc Robinus tam francogallice quam islandice loquitur anglicoque studet. Tristanum magistri existimant mox scholam communem frequentare posse.

Item paucos post dies unâ cum matre ferias acturus in Islandiam ueniet. Quod, sicut suspicari potestis, nobis magno gaudio est, ac consilii nos hodie eo minus pænitet quod officium nobis parentibus uidetur impleri: conamur ut filios aptos disciplinæ, libertati, beatitudini reddamus.

Alioquin est psychologia ars difficilis quæ expertissimis tantum exercenda est. Homines bonos eâque magno cum acumine imbutos Fortunâ iuuante inuenimus. Illis medicis, psychologis, magistris hodie gratias agere uolo profiteorque egregios esse meos filios.

Commentaires

  1. Antea locutus es uno de filio, nec tunc intellexi tibi duo esse gaudia... Bis beatus, qui bis sis pater.

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire