Articles

Affichage des articles du avril, 2009

De suffragiis islandicis (II)

Factiones sinistræ quæ ex socialibus-democraticis et ecologicis constant, in suffragiis islandicis superauere. Etsi utraque consentiunt ut equitatem in societate restituant, natio tota uehementer diuiditur. Hic fragor duplex apparet: primum ciues in crisi oeconomicâ inter se obsunt, cum obærati qui plerique in urbe uiuunt iique uacatione laborant tum piscatores eorumque familiares quorum factio insulam circa XVIII per annos gubernauit iique sibi solis opes maritimas atque ex legibus propriis minime partiendas seruauerunt.
Alioquin dum factiones sinistræ uictoriâ gaudent, res alia ubique agitatur utrum Islandiæ intersit in Unionem Europæam inire necne.
Piscatores ecologicis persuaserunt ut libertatem seruarent si ex Unione manerent.
At multi in urbe Reykjaviko pro certo obtinent eos dum et autonomiam et libertatem arguant, nihil aliud defendere quam sua maris priuiligia.
Etenim uos Europæi quotiens pisces islandicos emitis, non modo xenophobiam in Islandiâ firmiorem sed etiam piscatores ue…

De suffragiis islandicis

Filius meus, Tristanus, eiusque mater die Solis profecti sunt. Dum abeunt, amici Francogallici uenere nos uisitatum. Tempto ne de filii mei desiderio cogitem, atque, ob id, mirabilia nostræ regionis numerosa inuitatis ostendo. Multum pluuit et tempus quasi suspensum ubique uidetur: post paucos dies Islandici ad suffragia uocabuntur. Et flagitia et ruina nationis honorem factionis liberalis dedecorauere. Idem qui Islandiam spoliauerunt, nunc exhortantur ut plebs obærata sibi faueant! Plurimi salutem in Unione Europæâ prospiciunt, at factio liberalis cui piscatores plerique hærent, cupiens priuilegia piscationis iusque maria uastandi seruare, tale consilium abominatur.Ego, qui iamdudum liberalis fui, spero socialistas superaturos esse: libertas certe qualem concipio, ab istis piscatoribus turpata est. Utinam di immortales probis opitulentur!

De “feminâ” islandicâ

Flexiones islandicæ me semper suspensum obtinent... Nam quocumque oculos tendo, mirabilia quotidie nanciscor. Ut enim nomen “kona”, siue “femina” latine, ubi græca γυνή vix sub litteris “k” et “n” latet, sic idem originem indoeuropæam satis conspicuam tradit. Quid mirabile? dicet quis, at ei pretium patientiæ sine morâ dabitur! “Kona” quidem flexionem communem nominibus cum “a” litterâ finientibus sequitur ut inueniantur:kona pro nominatiuo singulari
konu pro accusatiuo, datiuo genetiuoque singulari.
Huius generis flexio iam antea in sermonem uenit cum uestigia structuræ ergatiuæ probabilia in linguâ islandicâ tractaui. Deinde plurales casus tales se præbent:konur (nom. pl.)
konur (acc. pl.)
konum (dat. pl.)
Nihil adhuc mirandum esse merito dicas, donec ad genetiuum pluralem ueneris, i. e. kvenna, siue “feminarum” latine.Nam etsi islandicum relicuos casus ad normam redegit, pro genetiuo plurali sane id mirum “kvenna” conseruauit.Nonne radix indoeuropæa hoc solo casu polituræ normatiuæ resis…

De uocabulo “frugi”

Image
Feriæ adsunt! Cum Tristano, meo filio, portum perpulchrum Húsavík visimus. In thermopolio Oceanum glacialem spectanti sedemus, ac dum otio dulci fruimur, uestri non oblitus sum. Ecce uobis pannus uel exuuiae memoriae...Cum adulescentulus linguam latinam discebam, euoluens glossarium quoddam illud mirum adiectiuum “frugi” nactus sum. Quod uocabulum, ut scitis, declinari non potest, utpote cum ex “frugis” datiuo ortum nonnisi adiectiui modo usurpetur. Itaque mihi tali monstro uti displicuit ne sententia absque uocabuli flexione difficulter intelligeretur. Quo etiam nuper dubitabam quin ueteres rêuerâ uti solerent. Ac, ut pauca dicam, id pro gemmâ linguae obtinebam... Quantam mirationem conceperim, uix fateor, ubi islandico studens plurima exempla eademque consimilia inueni, uelut “spennandi” (i.e. “iucundum”) et “öðruvísi” (i.e. “dissimile”), utraque pariter indeclinabilia! Quod ad “öðruvísi” pertinet, hoc quoque ex datiuo oritur.Ceterum haud dubium est quin systema flexionale linguæ is…

Quomodo impatientiam fefellerim

Image
Difficile mihi est dicere quanto in desiderio sim filii mei, die Saturni in Islandiam adituri! Et erro et me tædet pensum quotidianum. Atqui me sic conscio acturum esse, immo uero magis in dies donec meum Tristanum post ualuas aeroportus automatarias apparentem aspiciam! Posthac glaciales amoenitates transeuntes Olafsvik petemus. Tunc pauca loquemur ut solemus, sed summâ gaudebimus beatitudine. Equidem impatientiam meam interim fallendi causâ in deuersorio cum lego tum scribo quod hodie in uico apertum uiatores per aestatem accipiet. Caupo, nouissime Reykjavíko aggressus, hoc commercium augere cupit. Itaque popina deuersorii, ut audiui, cauponae loco usurpabitur. Quo nuntio uehementer delector quippe qui tali loco hic tantum carerem.
Proxime alioquin otiosus factus sum... Nuper etiam multa mihi efficienda erant: Robinum linguam islandicam docere eique pensa scholastica facienti auxiliari, res domesticas moderari (quot, cum emigratur, numerari uix possunt), francogallicum et sinicum do…

De filiis meis

Image
Fortuna me filiis duobus donauit, Tristano XI annos nato Robinoque VIII. Hic staturâ minutâ et tenui, se facetum habens semper arridet mundo neque plura de eo umquam comperire timet. Nobiscum in Islandiâ uiuit. Tristanus uero, maior et natu et staturâ libentius silet. Audit multum paucaque dicit. Libris studere mauult quam experiri. Huius cum fratrem loquacissimum aliquotiens poscamus ut taceat, Tristanus sententiam semper rogandus est. Is enim puer lepidissimus cum psychose infantili usque a cunabulis luctatus nunc feliciter pugnat! Bruxellis apud matrem habitat ubi in scholâ aptiore omnibus disciplinis studet. Ceterum eo quotidie proficit ut, cum adoleuerit, sine dubio instar uulgi possit laborare. Huic opus est quiete experimentisque uariis Robino. Quam ob rem diu cum eorum matre disputauimus quid nobis de filiis nostris præferendum esset. Quatenus parentibus, ut nobis uidebatur, potius optima liberis delegenda erant quam conuictus quotidianus idemque in hâc rê fortasse utrique per…