De studio discendi in uico nostro

Sicut scitis, linguas antiquas et sinicam in Francogalliâ Belgicâque per multos annos docui antequam in Islandiam veni. Cum disciplinæ illæ pluribus miræ esse sæpe uideantur, classes in scholis et societatibus gratis aperire solebam ut easdem linguas quam plurimis adultis puerisque promouerem. 

Itaque ubi huc immigrauimus, idem facere eâ mente statui ut incolis, qui homines timidi famâ dicuntur, obuenirem, notescerem gratiasque pro tantâ in nos benevolentiâ agerem. Ob id nuntiolum in pagi diurno inserui me in scholâ linguam mandarinam gratis docturum esse. Cum in continente numerum discipulorum plerumque restrinxissem ne disciplina multitudine impediretur, pauci uenerunt. Ex quibus paulo post discipulæ restabant duæ: altera Brittanica altera Italica. 

Hieme finiente, in uico satis noti sumus nec meâ sententiâ infames: sunt et qui nos in cenam uocent et quos pariter uocemus; item cum Robino filio nostro ludent multi pueri; postremo dum in uico ambulamus, ab omnibus salutamur. Igitur, discipulorum numerum aucturus, nuntiolum alterum in eodem diurno inscripsi ut in nouam classem gratuitam inuitarem. 

At dum hæc scribo, ex scholâ modo rediui: discipulus uenit nullus. Quo uadit populus Sagarum, sui sermonis ueteris seruandi cupidus, præter ceteros librorum amator? 

Hoc non intellego!


Commentaires

  1. Si adessem, scito me scholas tuas tam libenter quam diligenter auditurum fuisse! Quid autem sibi vult verbum illud seu figura pulchra tua in commentariola descripta? Nam Sinice sine dubio scripsisti, sed eiusdem vocabuli significationem nobis indoctis non praebuisti.

    RépondreSupprimer
  2. Sine, mi amice, ut mysterium illustrem! Illud signum sinicum cuius pronuntiatio græco συέ satis commode redditur, solum dialogos Confucii complectitur. Nihil enim aliud significat quam "discere". Vale.

    RépondreSupprimer
  3. Maximas gratias tibi, praeceptor observande, ago! Utinam de lingua Sinensi etiam Latine discere nostris in studiorum universitatibus liceret! (Primos ni fallor tractatus illa de lingua a Iesuitis sunt Latine conscripti).

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)