De oeconomiâ islandicâ eiusque ruinâ recenti


Multa audiuntur de recessione oeconomicâ quae proximo anno mense octobri in Islandiâ iniit. Nos autem paulo ante crisis initium in hanc ciuitatem ingressi omnia, ut dicam, cum oculis nouiciis conspeximus. Etsi me rem cunctam intellexisse non affirmo, multum tamen percontatus exauditisque undique sententiis, ruinam huius nationis, quantum de rê sapio, uobis explanare cupio.

Diutissime populus islandicus in maximâ paupertate uixit donec in altero bello mundano primum Anglici, dein Americani, ueriti ne Germani finibus Danorum captis inuaderent, copias huc traducerent. Attamen post pacem factam manserunt milites castraque aedificauerunt. Horum quippe qui diu habitaturi essent, alii coniuges ad se uocauerunt, alii uxores in insulâ ipsâ duxerunt. Tum pecunia per eos aduecticia sic subito abundauit ut oeconomia loci celerrime creuerit.

Primum Islandici, Danorum imperio liberati, ut ciuitas sui iuris fieret, gaudebant fortunam sibi fauere; incerti autem quamdiu tantis inopinatis reditibus fructuri essent, pecunias magnâ cum sapientiâ collocauerunt ut naues piscatorias modernasque fabricas reficerent.

Inde tanta diuitiarum amplificatio processit ut inflationem repressuri rationes feneris augere coeperint. Tamen aleam nummariam nonnisi semouerunt: nam interea bonis officiisque libere circumeuntibus, argentarii insulæ mensas filias in nonnullis nationibus Europæis aperuerunt ubi peculia pro islandicâ feneris ratione remunerando multos cum priuatos tum curatores publicos allicere coeperunt.

Haec dum geruntur, nummis exteris in Islandiam plurimis collatis, iidem argentarii unâ cum negotiatoribus pro euronibus pisces uendentibus insolenter ditescebant. Quâ in natione concordiæ æqualitatisque auidâ, simulacra diuitiarum condicionis ueritati prælata sunt...

Qui opibus egebant bona extera emendi causâ, iis argentarii mutua præbuerunt. His permulti contractis domus, raedas ceteraque bona uel communia comparare. Sed cum rationes feneris domesticæ, ut supra diximus, altissimae essent, plerique optauerunt ut pecunias ex nummis exteris mutuas sumerent uelut euronis francisve helueticis. Insuper, termini ultra quos mutua concedere non licebat, sublati sunt ut iam obærati plus sumerent.

Huc accedebat quod pecuniam comedebant bona aduecticia empturi. Itaque nummi simul ac in insulam adiuerant, statim exibant!

At ubi externi minus in mensis filiabus collocauerunt, ex nummis depositis haurire coeperunt ut negotium eodem modo perseuerarent. Deinde pecuniam ab mensis exteris mutuam sumebant. Sed cum plures in dies eis diffiderent atque ob mutuorum magnitudinem hæsitarent, ratio commutandi nummos islandicos, i.e. Coronas, sensim pro periculo argentario deminuta est.

Creditoribus subito deficientibus surrexit crisis: nummi exteri totâ ciuitate defuerunt neque externi coronis sibi solui adnuebant. Non longe afuit quin olio, medicamentis, bonisque communibus e Continente illatis careremus. Ad hæc nummis islandicis cum oeconomiâ collapsis pretia uenalium multum creuerunt.

Nunc obærati debita soluere non possunt... Multi domus amittunt, commercia numerosa clauduntur, operarii peregrini insulam relinquunt.

Tales nunc res se habent: quattuor mensae argentariae publice redemptae sunt; cottidie ab diurnariis audimus quosdam politicos uel negotiatores argentarios iamdudum certiores de ruinâ imminenti factos esse. Eua Joly iudex uocata est ut curatoribus fisci et inuestigatoribus opitularetur. Regimine pristino nuper pulso factiones populares ciuitatem seruare conantur quoad populus in mense aprili suffragium ineat. Haec cum hodie scribo, nec nummos exteros comparare licet nec si ex islandiâ eximus, prae ratione commutandi incertâ tabellis argentariis uti.

Nolite pro nobis timescere: non deest piscis!

Commentaires