De nostro latino vario et multiformi...

Multum cogitaui de scrupulo ex quo laboro cum latine scribo. Ceterum uobis pro commentariis eo utilioribus gratias ago quod in huius rei explanatione profeci. Nam inter omnia pænitenda, me præsertim tædet ignorantiæ: at ea sane mihi obuiam it quotiens hæc commentaria compono. 

Est enim continuo frenum quoddam quo mihi uideor impediri ne quot mihi in mentem ueniunt tot scribam. Ac si hoc propius obseruo nitorque ut nomine nuncupem, in unum et unicum contrahere possum: uocabulum. Uocabula, credo, immo conscio, mihi insidias ubique parant! Quid dicis? ais merito. Cur quot hostes tot uocabula numeras? Illa est explanatio: contra ceteras linguas, nostra uocabulis caret ad res hodiernas pertinentibus (præsertim, quantum expertus sum,  apud francogallice loquentes). Etsi indices et libelli in reti sparsim inueniuntur ac in iis multum et salis et ingenii aliquotiens inest (nexus infra inuenies), duæ difficultates obstant: primum, quatenus quisque nostrum uocabula quærit quibus cogitationes suas aptissime reddat, alius, si quid apud ueteres defuit, græco utitur, alius modum dicendi in latinitate iam obsoletum renouat, alius sua creat. Itaque ut singulas res ad hodierna pertinentes describamus, nunc plurima uocabula dinumerantur.  

Deinde quod peius est, accidit ut, si duo nostrum casu rationibus cogitandi dissimilibus usi idem uocabulum usurpent, id duabus significationibus præficitur quæ multum inter se differre possunt. Hinc oriuntur obscuritates, improprietates, dubia, mendæ. Quamobrem, cum uocabulo egeo, fit ut a cogitatione discedam, neque dubito quin alii idem faciant!

Ad hæc adiciam quod quædam loci uarietas in uocabulis eligendis secundum nationes linguasque nostras floret. Sic Francogallici de “ordinatris”, Anglici de “computatris” loquuntur quasi Babel redierimus...

Equidem quia mihi diutius plumbis calceato incedere parum libet, uocabula noua colligere coepi quæ in reti nanciscor. Et hæc et quæ ipse renouaui, cum francogallicâ translatione conscribo. Hic tantum tempto ut quæ optima mihi uidentur, seligam. In indicem, si uobis placet, sub nexu “glossario francogallico” in istâ paginâ acceditur. Uestra iudicia, sententias, adiectiones magno cum gaudio accipiam.

Valete!

Nexus qui mihi optimi uidentur:

http://facweb.furman.edu/~dmorgan/lexicon/silva.htm

http://web.me.com/fundatiomelissa/Site/Pagina_lexicographica.html

http://www.pesaro.com/latino/diz/lexicon.asp


Commentaires

  1. Et fortasse illis lexicis aliud, ni fallor ab eodem Davido Moragan compositum, est hoc addendum: http://facweb.furman.edu/~dmorgan/lexicon/adumbratio.htm

    Fortasse quia paginam Pastricis iam diu antea inveneram, fere semper dicere solebam "ordinatrum" pro "computatro," nec possum me assuefacere ad illud "computatrum." Sed utrumque vocabulum aliquatenus ineptum esse videtur: nam utrumque tamquam "aratrum" effictum est, et perpauca sunt vocabula quae in "-trum" desinunt (modo sex septemque talia vocabula apud antiquos leguntur, ut puto).

    Hae difficultates non novae nec subito ortae sunt: nam Humanistae de delectu verborum et de verbis fictis cogitabant et disputabant; puto nos debere eorum rationes considerare, quo facilius possimus aerumnas nostras absolvere.

    RépondreSupprimer
  2. Gratias tibi pro isto nexu ago. Quem mox addam. Alioquim, ut de computatro uocabulo loqueris, sic "pelliculâ" uti taedet ad opus cinematographicum dicendum. Multae aerumnae, ut dicis, nobis absoluendae manent... Vale.

    RépondreSupprimer
  3. Fortasse etiam melius est nobis multa vocabula habere quae ad easdem res spectant: num homines "ordinatri" nomen an "computatri" adhibeant an etiam "machinae damnabilis atque infestae" (etsi hoc nomen plerumque spectare dicitur ad ordinatra quae programmatis a Microsoft scriptis utantur), rem quolibet nomine intelligimus. Quot apud Humanistas fuerint rationes secundum quas verba "baptizandi" et "excommunicandi" vitari possent, quis potest enumerare? Nam homo num sacra lympha e fonte consecrato sit ablutus an aqua lustrali salutarique sparsus, nil refert: omnes enim intelligunt eum esse baptizatum. Copia porro verborum et facultatem verba varia usurpandi habere placet.

    RépondreSupprimer
  4. Aurea loqueris. Pulchrum et utile est multa uocabula numerare. Id pariter gaudeo quod ita est in nostrâ latinitate. Me tamen pænitet obscuritatem quandam nobis scribentibus minari. Sic mihi uidetur difficile, exempli gratiâ, uocabula recta quibus uestes exprimam, nam in lexicis sunt quae contraria designant. Nunc quotidie uocabula colligo eaque destino in nostram arenam, ut ita dicam, trahere ut de proprietate eorum colloquamur, si quae mira, noua, obscura inuenero! Uale.

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire