De latinitatis refouendæ religione

Septem mensibus abhinc in Islandiâ uiuimus nec uno maturius ad nostram latinitatem redii. Pauca de his nuper scripsi. At dum pristinæ disciplinæ me dedo, aliquo scrupulo inquietor. Nam quotiens latine compono, totiens metuo ne mendas scribam. Tunc in uerba uel notissima per glossaria inquiro ac scriptum semel iterumque lego. Me diceres dignitatem periclitaturum!




William-Adolphe Bouguereau (1825-1905) - The Remorse of Orestes (1862)

Cur sic agam? Nam me ceteris linguis, si quas primis labris cognouerim, uti minime pudet... Harum cum leges tum usus impune lædo! Quin etiam, mihi libet lædere dum plura discam...

An est aliquid sacri in latino unde inscius tantam religionem concipiam? Vos uero, quid censetis? Pariterne adficimini dum linguam latinam refouetis? Num solus erro a furiis inquietatus?

Valete!  

Commentaires

  1. Scio me semper mendose scripturum; nihiominus scribo quo rectius, (etiamsi numquam prorsus recte) scribam. Nam discipulus sum, et discipulus semper ero, et discipuli est discere; quod in Sandrae pagina semper legitur, id semper in memoria teneo: "Usus et experientia dominantur in artibus: neque est ulla disciplina in qua non peccando discatur." Utrum e religione timor peccandi oriatur, an potius propter amorem Dominae Grammaticae nolimus amatores inepti esse videri, nescio, sed fieri sentio et excrucior... et scribo. Si enim propter amorem linguae timemus, cur obliti sumus illius Tibulli: "Audendum est, fortes adiuvat ipsa Venus?"

    RépondreSupprimer
  2. Sic nobis prorsus audendum erit! Recte de re iudicasti: ego uero uereor ne ineptus uidear si forte mendose scribam... Vale!

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire