De Islandiâ et Unione Europæâ

De Unione Europæâ cum æquabilitate iudicare non possum quippe qui, ut ita dicam, eius filius sim. Mater mea in Britanniarum Regno adoleuit paterque atauos in Germaniâ numerat. Natus Bruxellis plerumque in Francogalliâ laboraui ubi maritum meum nactus sum. Liberorum meorum alter in Belgiâ alter in Francogalliâ ex matre nati sunt cuius origo cum ab Polonis tum ab Italis deducitur. Inter nos catholici, protestantes, iudæi, athei... Itaque Europam sponte amo nec reprehendo eos qui mecum dissentiunt.

Mihi uero libet ubique Unionis et habitare et laborare posse. Sine dubio, sicut Seneca Lucilio scripsit, “non potest gratis constare libertas”, atque incommoda ex tantâ commeandi libertate oriri agnosco quae, meâ sententiâ, nobis corrigenda sunt. Item fraudes persequendae uocandique in ius improbi, at proborum iura restringere, si casu fieret, me maxime taederet! Utinam liberis nostris cum adoleuerint, tanquam nobis ante, locum habitandi eligere liceat quo iure si priuarentur, multum lugerem! Nam hanc libertatem memini nos paci longæ debere... At dum haec scribo, eo maiore cum acumine aestimo quanta Belli Mundani II uestigia quasi in altissimis animis impressa, apud nos remaneant, quod nunc inter Islandicos incolo.

Etenim simul ac nostrarum familiarum memoriam sollicitauimus, ubique belli messem, mortuos, luctus, exilia, orbos, heroes, ignauos, proditores, cum laudanda tum reticenda documenta contemplanda inuenimus. Tanquam si illud “si uis pacem, para bellum” inuerteremus, bellum repulsuri inter nos coniungendo pacem parauimus. Quod consilium metuo ne iuniores nostrum obliuiscantur.

Hic tamen nihil simile se praesto habet! Islandici paupertate diu laborauerunt, bello numquam. Itaque quotienscumque de Unione Europæâ loquuntur disputantque utrum assequendum sint necne, mentio fit nec de pace nec de libertate. Quid de culturâ, quid de communi præterito, quid de futuro? Nihil. Præualet quid magis commercio proficiat quantoque de rebus piscatoriis periculo obueniant si leges Europææ iis obseruandæ sint. At cum de pace uel eximiâ commeandi facultate uerba facio, sunt qui respondeant se a libertate suâ discedere nolle. Nonne iam libertatem amisserunt Islandici qui, obærati, tantum externis nationibus debent? Equidem numquam liberior fuisse mihi uideor...   

Commentaires

  1. Haud bene intellego hunc locum: "ubi maritum meum nactus sum". Visne eum aliis verbis (vel Francogallice) mihi explanare? Gratias tibi.

    RépondreSupprimer
  2. Salue, Scriba Latine. Nisi meos commentarios soles legere, intelligere possum te aliquantulum mirari. In Francogalliâ, sicut in Belgiâ, Hollandiâ, Islandiâque (ne plura dicam), viris conubium uel unionem ciuilem inter se contrahere licet. Itaque Nicolaus est maritus meus, egoque maritus eius. Sunt nobis filii duo quorum mater, quae neutrius uxor est, in Belgiâ uiuit. Nouitas, ut legis, est apud nos ars uiuendi. Metuo ne Benedictus XVI unioni nostrae non benedicat... Non potest gratis constare libertas!!! Vale!

    RépondreSupprimer
  3. Fateor me tantum recentiora commentaria tua legisse parumque accurate, cuius rei abs te, qua es benignitate, veniam peto.
    Iam noveram leges Europaeas de unionibus civilibus (in Italia quoque, Romano Prodi consule, ut ita dicam, huiusmodi lex paene accepta est, nunc res difficilior videtur), sed ad interpretandum locum tuum tantum in lexicis usum verborum "nanciscor" et "maritus" exploravi, frustra quaerens aliquam formulam adhuc mihi incognitam.
    Rectissime denique scribis de libertatis pretio.
    Vale, valeantque tecum omnes quos diligis.

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire