De huius hebdomadæ cælo

Hæc hebdomada multis tempestatibus insignis nec niue nec uento nec frigore caruit! 

Nobis quidem domi securis sedentibusque sessorio cælum in pæninsulam sæviens contemplari libebat. At uenti motibus tam uehementibus aerem agituerunt ut plurimi hic nunc ex capitibus laborent... Tamquam ebrii pede incerto erramus ac dum cælum super alto aspicientes dubitamus an Thor regioni nostræ parsurus sit, oculi nostri dolent quasi in artiorem uisum coacti, immo uero relucescente sole desiderant tenebras! Sic se habet Islandia, inter extrema hæsitans, homines uix tolerans, dignaque nostro Heraclito. Valete!

Commentaires

  1. Natura simul pulchra et aspera, et in asperitate pulchra: utrum mirabilius videatur natura, quippe quae tam benignam quam saevam in homines se gerere posset, an homines, qui naturam adeo domare possent ut etiam in locis remotissimis et gelidis ventis quasi flagellis caesis habitare potuerint, incertum mihi videtur. Gaudeo vos posse tutos iuxta focum sedere et frigora arcere!

    RépondreSupprimer
  2. Sicut apud Lucretius:Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
    e terra magnum alterius spectare laborem;
    non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
    sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
    suave etiam belli certamina magna tueri 6
    per campos instructa tua sine parte pericli; 5
    sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere 7
    edita doctrina sapientum templa serena,
    despicere unde queas alios passimque videre
    errare atque viam palantis quaerere vitae, 10
    certare ingenio, contendere nobilitate,
    noctes atque dies niti praestante labore
    ad summas emergere opes rerumque potiri.
    Vale!

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11