Quomodo in Islandiam venerimus.

K. Mercatorius Reginaldus latinitatis amatoribus S. D.


Anno MMVIII mense Iulio Francogalliâ relictâ Islandiam petivimus. In portu Seyðisfirði qui in litore orientali situs est, rædâ vecti, e nave descendimus. Inde biduo viâ septentrionali fines cunctos usque ad litus occidentale transivimus ut Snæfellsnes attingueremus. Pagus ipse, qui ex hac paeninsulâ appellatus est, id est Snæfellsbær, vicos tres coniungit. Horum in maximo, Ólafsvík nomine, tectum conduximus. Ædiculæ commodiores oceanum de colle spectant atque ab exedrio ad hortum acceditur. Mare tantas incolis opes offert ut piscatores lucrum egregium faciant. Praeterea regio prae glebâ parum fertili ac ventis rapacibus minime valet. Nihilominus qui Islandiam frigore confici existimant, omnino errant: glacies hibernae caelo vario tam sæpe solvuntur ut agricolae, dum haec scribo, equos in aperto emittant. Item oves solo feraciore libere pascuntur nisi per paucissimos menses.

Homines cum loco remoto viventes plerumque consanguineis utantur quâ ex causâ timidiores fiunt, tamen pronissimos in nos se praebuerunt. Nicolaus vero, coniunx meus, paucis post diebus in scholâ laborare coepit ubi, grammaticus conscriptus, anglicum, hispanicum, francogallicum docet. Equidem pariter intitutioni me dedere destinabam cum Islandia mundo in recessionem oeconimicam veniente instar navigii eversione mensariâ fracta est.

At hanc materiam in litteris proximis exponam!

Valete!

Commentaires

  1. Quod tu, longos post menses, immo totam post annum diuturnum, es regressus et iterum Latine scribis, summum gaudium nos adficit; etiamsi narratio recessionis oeconomici Islandici praeter dubium erit dolorum plena, spero tamen te moxmox esse multa, nec solum hac de re, sed omnibus de rebus Islandicis et tua de vita apud illos unum iam annum actum, esse scripturum!

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11