Plura de structuræ ergatiuæ vestigiis

Hodie, Nemine inuitante, ad structuram ergatiuam reuenio cuius uestigia in Islandico inueniri possunt. Hæc præsertim patent in diathese uerborum. Etenim quoniam linguæ eius generis subiectis actionem patientibus repugnant, Islandicum dumtaxat in primitiis modos principii seruandi duos generauit, alterum ad syntaxin attinentem, alterum ad uocabula ipsa. Pauca de his primo dicam. Nam ne subiectum nominatiuo casu actionem patiatur, in Islandico uerba impersonalia abundant ut quod subiectum (saepe in nominatiuo) in aliis indoeuropæis linguis uocatur, id uocabulum obiectum fiat atque ob id accusatiuo datiuo aut genetiuo reddatur, uelut:


mig (accusatiuo casu) langar í = cupio (quia cupidinem patior)
mig vantar = careo (quia inopiam patior)
mig þyrstir = sitio (quia sitim patior)
mig dreymir = somnio (quia somnia mihi subeunt)
mig verkjar í = doleo (quia dolorem patior)
mér (datiuo casu) finnst = opinor (quia opinio menti apparet)
mér líður = sentio (quia sensu tangor)
mér líst á = mihi libet
mér leiðist = me piget
mér sýnist = mihi uidetur
mér þykir = existimo
mér batnar = conualesco
mér versnar = magis ægroto



Tamquam uideri potest, uerba eiusmodi in Latino quoque inueniuntur, velut “piget”, “mihi libet”. Attamen Islandicum propterea quod longe sæpius modos dicendi impersonales usurpat, plura structuræ ergativæ uestigia quam lingua Quiritum conseruauit.
Item ut de syntaxi loquer, etiamsi quis uoce passiuâ quotidie utitur, tamen multæ locutiones præsto sunt quibus ea vitetur. Ita ad subiectum seruandum, uel ignotum, “maður” dicitur quod uocabulum etsi “hominem” significat, instar “one” anglici uel “on” francogallice. Hic usus tam communis fit ut si primum sententiae uerbum non subiectum est, “maður” ne exprimi quidem potest:
“Maður má búast við snjó þar” (nix ibi præsumi potest)
sed “Þar má búast við snjó” (ibi nix præsumi potest)
Item quoniam pluuiæ ac niui nec mens nec arbitrium est, islandice loquentes rectius dicunt “esse pluuiam” ac “esse niuem”. Sic:
“Það er rigning” ac “það er snjókoma”
Ceterum hoc “það” [thadh] pronomen, quod latine “id” dicimus, usu tam communi tritum est ut sensu pristino minuto rem adesse solum expresserit. Itaque “est pluuia” uel “est nix” melius quam “id est...” transferri uidentur.
Præterea uerba passiua reflexiuâ uoce commode euitantur, uelut:
“Caffeum in popinâ bibitur” fit “Kaffi fæst í bar” quod ad uerbum “Caffeum in popinâ se bibit” redderes.
Parum uero ignoro Italicos uel interdum Francogallicos eodem dicendi modo uti ubi et usurpationem et linguæ artificium iure inuenires – nam ut caffeum sese bibere non potest, sic res quasi arbitrio prædita agere fingitur.
Sed, etsi eadem iterum dicam, maxime interest, ut opinor, quot uox passiua strategicis adhibitis omnino uitetur dum subiectum animatum uerbo imperet.



Utinam cupidinem uidendi regiones semotas uobis paululum suscitem!



Valete, carissimi latinitatis comites.

Commentaires

  1. Estne illa in imagine depictus Egil Skallagrimmson?

    RépondreSupprimer
  2. Quam litteratus vir es! Recte eum agnouisti! Scriptum ipsum cum translatione latinâ in rete inuenire potes:
    http://www.google.be/books?id=TPMqAAAAMAAJ&printsec=frontcover&dq=Egil's+saga&lr=&hl=fr#PPR3,M1

    Vale!

    RépondreSupprimer
  3. Maximas gratias tibi, Reginalde docte, ago, propter librum et utilem et iucundum!

    RépondreSupprimer
  4. (Latine scribere nescio, propterea linguâ esperanticâ utor.)

    Aspektas interese, sed ĉu vere temas pri ergativeco? Kiom mi scias, ergativeco koncernas la subjektajn-objektajn rilatojn de transiraj verboj. Mi ne vidas tion en la cititaj de vi ekzemploj.

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire