De urbanitate Islandicorum

Numquam satis æstimatur quantum consuetudines nationum inter se differant. Hæ cum insulæ semotæ sunt, facilius animaduerti potest usus singulares, interdum nouitate egregios, ex historiâ propriâ longâque seiunctione constitui. Itaque cum islandicum in continente discerem, sententias, ut fit, more psittaci, secundum disci uocem repetebam nec tunc fingebam quomodo singulæ ueris hominum solitis consonarent. Quamuis multa de Islandiâ legissem, consuetudines aliquot non prius intelligere coepi quam huc immigrarem. Inter has illo dicendi modo eodemque eximiæ urbanitatis præsertim delector.

Nam cum Islandici edere incipiunt, dominus pronuntiare solet: “Gerið þið svo vel!”, quod siue ad uerbum sic redditur: “Facite uos tam bene!”, siue ad intellectum: “Ministrate uobis ad libitum!”

Eidem conuiuæ singuli prandio cenâue confectâ gratias acturi dicunt: “Takk fyrir mig!” quo significant “Gratias (tibi ago) pro (cibo quo) me (donasti).” Tunc hospes respondet: “Verði ykkur að góðu!”, id est “(Cibus) sit uobis commodo!” siue etiam “Tibi prosit”. Hoc Germanici etiamnunc sæpe dicunt, sed longe minore cum solemnitate quam Islandici.

Mihi quidem imprimis placet ea gratulatio quâ, cum usus nostros respiciam, caremus. Nam nullum est in eâ iudicium, uelut “Illud fuit exquisite coctum...”  eaque similia quæ inuitatos dicere decet, sed gratia sola et simplicitate sincera. Recte quoque memoriam sæculorum ibidem inuenires quibus Islandici fame laborabant...

Multa similia ac dictu digna hic pro expertis obtineo quæ uobis cito tradam.


Valete!


Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)