De origine generis feminini


Gratiam non satis agere possum Nemini, nostro latinitatis comiti, quod me in rete redeuntem tantâ cum benivolentiâ recepit. Idem comiter hortatur ut relationes de itinere Islandico meo publicem. Cui dum pareo, uereor ne molestus sim. Rem tamen periclitari placet!
Primum omnium me explanare decet cur ab sodalitate Latinâ diu recesserim. Defuit tempus ut pauca dicam... Praeterea, totus in sarcinis non modo ante iter sed etiam post aditum, dies omnes agere cupiebam ut patriae novae assuesceremus. At nullus est homo cui otio uel minimo careat. Vobis igitur confitebor ignaviam quamdam cui pudor reveniendi successit. Sine dubio si uoluissem, maturius rediissem... Mihi restat ut a uobis ueniam impetrem! At mihi scribenti haec uenit in mentem alia causa cur mihi ignoscatis: ardebam quam celerrime linguam islandicam ediscere!
Sicut scitis si commentarios meos legere solebatis, libentissime linguis studeo. Quas omnes amo: recentes, veteres, historicas, creatas, ubicumque ortae sunt. Itaque quantum meâ interfuerit idioma Vikingorum cognoscere, vix demonstrare possum: illi terribiles piratae cum olim colonias in Islandiâ condiderunt, linguam suam ibi inseruerunt. Sermo hodiernus, quod paucissimi ciues in natione numerantur, mercatores eos raro adibant ac insula, sub polo sita, diu semota fuit, propterea paulum mutauit si cum alteris Scandinaviae linguis comparatur. Quicumque litteras cognovit, Sagas mediævales haud secus legere potest ac pueri nostri uel ignari auctoribus XIX saeculi facilius utuntur.
Equidem si linguam totam in lineamenta redigerem, dicerem ut vocabula islandica seruaretur in Germanicis sermonibus, ita syntaxin Latino, morphologiam Græco similem esse. Alioquin Dani, ut mihi videtur, Islandicum sibi par esse Latino vivo dicunt. Ad hæc adicitur quod in eius grammaticâ supersunt multa vestigia indo-europæa.
Exempli gratiâ, exponam hodie quantum lingua Islandica testimonium de generis feminini origine præbeat. Satis enim notum est fuisse primum in Indo-europæo duo genera, alterum res animatas designaturum, alterum res inanimas. Inde ut genus masculinum ex animato ortum est sic neutrum ex inanimo. Ex quo plurali femininum dicitur formatum, quod latinum pluribus exemplis comprobat uelut in primâ et secundâ declinationibus nominatiui exitus vocabulorum femininorum singularium ac neutrorum pluralium consimiles (bella/regina). Item per totam Islandicam flexionem, exitus neutrorum pluralium ac femininorum singularium inter se congruunt, uelut adiectiuum in nominatiuo masculino “glaður” (contentus) fit “glöð” in feminino singulari ac neutro plurali. Nomina quoque pariter adficiuntur ut vocabula feminina singularia eâdem mutatione vocalicâ ac neutra pluralia contingantur, uelut cum “gjöf” (donum) et “gjafir” (dona) ubi “a” littera in “ö” mutatur, tum “blað” (folium) et “blöð” (folia) inter se comparanda sunt.
Ceterum dum primordia linguarum conspicimus, illud reticere nequeo quod philologi suspicantur indo-europæa idiomata (quia consentitur numquam fuisse lingua unica) structurâ ergativâ fuisse: tunc præualuisset dichotomia inter actores et acta. Huius vestigia invenimus in Latino uelut “me pænitet” ubi pronomen non agit sed pænitentiâ adficitur. Talia verba in Islandico abundant uelut “mig vantar” (careo), “mig dreymir” (somnio)... Item plurima nomina hominum exitus “i” in masculino aut “a” in feminino præbent. Hae litterae nominativo singulari respondentes cum “a” et “u” in ceteris casibus commutantur quoniam solus nominativus actores designat. Sic “Palli” (Paulus) in “Palla” alias vertitur uel Rósa (Rosa) in Rósu.
Nunc nox oceanum obscurat ac tempus urget quiescendi!
Valete!

Commentaires

  1. Nullo pacto potest fieri ut molestum sit verba tua, Reginalde, et satis docta legere, neque ut non multo gaudio audiam ex te et de lingua Islandica ut hodie loquatur et de huius linguae et fere omnium, quae per Europam hodie floreant, radicibus antiquissimis et ut ita dicam Indoeuropaeis, praesertim cum equidem eiusdem rerum fuerim et sim studiosus. Multos enim abhinc annos, cum primum discipulus apud universitatem Virginiae essem (et, ut nunc, discipulus pessimus, sed linguarum studio incitatus) linguae Islandicae studebam, quamquam hodie confitiendum mihi est me fere nulla etiam incisa, ne dicam enuntiata, posse ad memoriam ex lingua illa (et nunc tua) revocare praeterquam "kona var fegusta" et "stundum Í viking, stundum í kaupfer." Fortasse tamen mihi contiget ut proximo spatio academico haec studia possim renovare, ad haec studia iterum citatus tuis scriptis. Libenter enim plura de his rebus, et praesertim de illis constructionis ergativae indiciis, audiam, si non fuerit tibi molestum plura scribere; porro plura gestio ex te audire de vita communi, de cultu humano, de artibus carminibus sententiis quae apud Islandicos reperiri possint!

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)