De civitatum remissione

Diu cogitaui quomodo ciuitates concidant et pereant. At ego parum ignoro quam multi negauerint ullam ciuitatum fuisse demissionem ac verbum ipsum abhorruerint. Nihilominus a mente repellere non possum nationes felices, institutis, historiâ, opibus conditas, periisse nec quarumdam ne memoriam quidem servatam. Quod scriptores conceptum recusant ne scientia historica stigmate morali notetur. Pereunt tamen civitates! Quin etiam eaedem postquam paulisper cultu eximio floruerunt, opera minora, interdum ingeniosa, saepe erudita, nec jam perfectissima produnt. Etiamsi accusarentur scriptores isti qui populorum historiam polirent eamque in partes tres dividerent ut origo, apex, mors invenirentur, nonne rex barbarus signa imperii Romani Constantinopolin misit? Is dum haec fieri iubet, necessario existimabat mundum finiisse. Sicut Florus historiam componebat, pariter rêfert cognoscere quomodo civitates cum creverint tum decreverint.
Itaque si mentem quasi suspensam retinuero ut opinionem hodiernam reddam, invenies in tali inclinatione rerum tres motus. Horum primus perspicitur quibus in civitatibus plures studium perficiendi officia neglegunt. Idem dum leviter operantur, speciei rerum magis quam rebus ipsis satisfaciunt. Tunc instituta, leges, mores, commercium, vel omnia quae ex hominum societate constant, tanto incuriae pondere impediuntur ut cum infirma tum varia videantur neque cuiquam fidi possit.
Deinde civitas secundo motu sollicitatur ex quo primores honores muneraque minoris aestimare incipiunt quam ut rem publicam administrent. At libet hi operis subsicivis se dedant et consilia utilia populo desint, institutis tamen continuis civitas perennitate fictâ permanet. Regimen quidem inanitate laborat. Inde imperium ambitiosis aut imperitis evenit. Itaque civitas quia sine excellentiâ dirigitur, contumelias derisumque excitat. Etiamsi dux eximius electus est, plerisque civibus terga vertentibus, utpote qui parvi pretium rei publicae faciunt, civitas cuncta demittitur (quod apud Sovieticos conspicuum fuit).
Tandem surgit hostis aut res novae agitantur. Quatenus plebs metuit ne duce careat, gubernatio insolita sive paucis ob id resistentibus sive plurimis assentientibus rerum facile potitur. Etenim cum auctoritas legitima defuit, alia civilis, religiosa militarisve simulacro regiminis praeferri solet.

Commentaires

  1. Putasne igitur te consimilia apud Islandicos homines vidisse? Utrum in demissionem, ut aiunt, illa respublica satis antiqua, una cum argentariis societatibusque negotiatoriis, cadit, an claudicans moxmox iterum, sicut equus in apertum missus, strenue iterum curret?

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire