De branchiis trementibus

Dum materiam maioris momenti de linguâ islandicâ paro, nugas interim vobis tradam.
Heri enim fuit Nicolao dies natalis – huius etsi aetatem profiteri mihi non licet, tamen me 1973 natum uno anno superat. Is cum discipulos in nave secutus esset ut piscatorum laborem conspicerent, inde duobus piscibus enormibus onustus domum rediit. Quorum nobis ostendere coepit branchias sublatis modo visceribus adhuc trementes. Equidem marito gestiente primum animal edere quod ipse piscatus erat, lasagnam in crastinum distuli atque cultro longo armatus piscem incidi. Victimam unâ post horâ voravimus.
Quam varia vita ac celeriter mutabilis! Recordor enim me in continente habitantem pisces emisse præcisos et sub velo plastico iacentes.
Valete!

Commentaires

  1. Quam fortunati estis, quippe qui pisces recentissimos esse possitis! "Pisces praecisos et sub velo plastico iacentes" utinam gustare liceat, nam hic modo congelatos aut siccatos hic venumdantur, nisi homo velit tantam pecuniae molem solvere, quantam Athenienses dicuntur quondam fecisse (et qui fecisset "opsophagon" habuisse). Perplacet tamen mihi pisces recentes comedere, et soleo quandocumque prope litus Virginiae versor.

    Spero pisces vestros bene vobis sapivisse!

    RépondreSupprimer
  2. Sandra Ramos2/24/2009 7:58 AM

    Sandra Reginaldo sal. p.d.

    Quam ueritati consonans apparet quidem uitae terminum uarium esse, atque uiolentum potius
    quam a natura praescriptum, non solum hominibus, sed etiam piscibus. Videmus enim aut a maioribus minores pisces deuorari aut utrosque piscariis etiam artibus a mortalibus captari aut eos demum qui ab utroque incommodo liberi fiunt, salsi maris salubritate ita durare per secula et excrescere, ut nonnulli abeant in belluas magnitudine montibus atque insulis persimiles. Nam eos illico senescere aut ob summam et extremam aetatem interire raro comperimus, cum in ipsos uix quidem leuis morbus tantum abest ut grauissimus pestisue aliqua grassetur, comprobante paroemia: «Nihil pisce sanius».
    Condiuistine illum enormem piscem sale iusto ? Nam pisces marini cum tantae innatent salsugini, extracti tamen, fatui atque insuaues sint sine condimento salis ac non minus ad escam insulsi fiant quam fluuiatiles, unde ortum est hoc dictum Aristotelicum quod iuxta Erasmum quoque legi potest: «Piscis sale eget».

    Has nugas tantum scripsi ad salutem dandam tibi, nouo amico, ut spero, et Latinitatis comiti interretiali.

    Vale bene

    RépondreSupprimer
  3. Nec commentaria tua instar mei piscis sale egent! Gratias tibi pro facetiis istis ago. Reginaldus.

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11