Articles

Affichage des articles du 2009

Flagitiosa societas

Cum in aestiuali peregrinatione Francogalliam circumiremus, multos amicos nobis datum est ut uisitaremus. Ex quibus exemplum illorum nobis flagitiosum apparuit. Ambo xxxv fere annos nati, haec peregrinatoria monstratrix, ille operarius in fabricâ caseariâ, in regionem aliam immigrare cupiuere ubi labor nouus securiorque ipsis propositus erat.
At pretium conductorum ibi prope carius salario ipso poscebatur! Alioquin si auxilium publicum petebant ad domum impetrandam, iis tam diu exspectandum erat ut tecto interim egentes laborem accipere dubitarent.
Tamen uterque et laborando et tributa et uectigaliaque soluendo diuitias societatis augent... Nonne hoc dignum maximo flagitio uobis uidetur quod qui uitae ciuitatis contribuunt, ii nullo beneficio fruuntur?
Dum haec scribo, in Museo Maritimo Olafsviciensi laboro: multa mihi facienda sunt... Haec forsan serius materia nuntii erit...
Ualete!

De reditu nostro

Nouissimâ septimanâ domum reuenimus. Duos menses in Continente mansimus ac multos familiares amicosque cum in Francogalliâ tum in Belgio uisitauimus. Ubique tanquam reges accepti sumus. At de hac peregrinatione serius uobis narrabo. Hodie magis de reditu nostro tractem! Sicut suspicari potestis, uiatores æstiuales quoque in Islandiam rediuerunt. Pretiis bonorum ob crisim oeconimicam minutis plures sine dubio quam posteris annis ueniunt. Propterea thermopolia popinaeque omnibus locis apertae sunt ac iure crederes hanc esse uitam solitam Islandicis. Errares tamen: talia commercia claudentur mense octobri nec ullum apertum ante maium inuenietur. Iam hic descripsi me assuetum et legere et componere in thermopoliis. Hodie dum haec scribo, Stykkisholmum iui ubi locus satis commodus est caffeum et crustulas ministrando. Inter multos exteros sedens, etsi hic adesse gaudeo, tamen me affectu nouo inquietari. Quibus ne multa dicam, dissimilis factus sum: inter eosdem solus islandice loquor, solu…
Saluete, omnes!Feriæ adsunt in Islandiâ: multis amicis uenientibus mihi caret tempus scribendi. Alioquin, in Continentem post paucos dies adiuerimus et redibimus in Augusto. Æstatem bonam omnibus opto. Valete!

Anglicum profitebor.

Tempus nouissimâ septimanâ mihi defuit utpote qui amicos Belgicos acciperem. Iam in aperto ambulare possumus: cælum enim islandicum si ueterum memoriæ fiditur, serenum erit usque ad septembrem. Itaque inest in huius terræ incolis quasi et solis et aeris fames. Ad hæc nocte caremus: libros sine lampade in mediâ nocte legimus omnesque uim insolitam per totam diem in corpore sentiunt. Sic somnus sat est breuis ut pueri foris serius ludant... Res semper fluctuant ut anxios sollicitent! Nuper amica mea mihi confitebatur se scholæ adultis erudiendis nec magistrum usquam inuenire qui anglicum doceret. Subito dum potionem theanam bibit, oculos magis quam solebat aperuit ac: "An tu mecum laborare uelis?"
Respondi mihi etsi anglice loquenti nullum tamen esse diploma. At cum arrideret, quod linguas docere assuetus essem, mihi feliciter persuasit ut adnuerem.  Iamdudum me frustra credebam poculum latinum ad adulescentulorum labra appositurum esse: uerum linguam anglicam adultis profitebor:…

Siluestrem tenui Musam meditaris...

Non caret Islandia multis scriptoribus eisdemque sæpe peritis. At eo magis miror quod cultura in scholis minime floret. Discipuli memoriam exercere non solent, desunt examinationes, artibus liberalibus nisi musicæ in scholis priuatis, raro studetur. sic Robinus, filius meus, octo annos natus, mathematicam, islandicum, graphicam, opera manualia, coquinam artemque suendi, athleticam necnon fidem lutherianam discit. Quem nos pati non poteramus diutius disciplinis humanisticis priuari. Nam in classibus ne superioribus quidem numquam artes liberales inter studia proposita inuenies, nec pueri in scholas priuatas mitti possunt quibus natio tota omnino caret! Qui non satis doctus est ut liberos ipse erudiret, eos ad ignorantiam condemnat. In primis hic præstat ut pueri et tractabiles et dulces fiant, eruditio nullius assis ducitur...
Quod ad filium nostrum pertinet, tantam artium liberalium egestatem tolerare nequimus, ut supra dixi. Sic quoniam ex scholâ pueri primâ horâ et dimidiâ liberantur…

Exspectatio regiminis.

Nullum regimen ex recentibus suffragiis in Islandiâ ortum est... Diutius nobis exspectendum erit, sed Iohanna Sigurðardóttir, administer primarius, res feliciter eventuras esse pronuntiauit. Plerique existimant nullam esse spem Islandiæ in prosperitatem redintegrandæ nisi se  Unioni iungat. Attamen in hâc natione ubi cuncti inter se cognouerunt, semper curatur ne quisquam promissa fallat. Universi morentur dum consentiant! Etenim de omnibus rebus consentiunt nisi de Unione Europæâ... Socialistæ adnuunt, abnuunt Ecologistæ. Sed hi etsi opnionem suam seruant, consilio non obessent si Alþingið (parlamentum) socialistis et factionibus reliquis subueniat... Nolentes adsentiunt...  Nonne est aliquid prisci in tali consensu ut nonnisi decus seruetur? Interdum mihi desunt dissensiones, rixæ, contumeliæ nationum latinarum.Ualete!

De suffragiis islandicis (II)

Factiones sinistræ quæ ex socialibus-democraticis et ecologicis constant, in suffragiis islandicis superauere. Etsi utraque consentiunt ut equitatem in societate restituant, natio tota uehementer diuiditur. Hic fragor duplex apparet: primum ciues in crisi oeconomicâ inter se obsunt, cum obærati qui plerique in urbe uiuunt iique uacatione laborant tum piscatores eorumque familiares quorum factio insulam circa XVIII per annos gubernauit iique sibi solis opes maritimas atque ex legibus propriis minime partiendas seruauerunt.
Alioquin dum factiones sinistræ uictoriâ gaudent, res alia ubique agitatur utrum Islandiæ intersit in Unionem Europæam inire necne.
Piscatores ecologicis persuaserunt ut libertatem seruarent si ex Unione manerent.
At multi in urbe Reykjaviko pro certo obtinent eos dum et autonomiam et libertatem arguant, nihil aliud defendere quam sua maris priuiligia.
Etenim uos Europæi quotiens pisces islandicos emitis, non modo xenophobiam in Islandiâ firmiorem sed etiam piscatores ue…

De suffragiis islandicis

Filius meus, Tristanus, eiusque mater die Solis profecti sunt. Dum abeunt, amici Francogallici uenere nos uisitatum. Tempto ne de filii mei desiderio cogitem, atque, ob id, mirabilia nostræ regionis numerosa inuitatis ostendo. Multum pluuit et tempus quasi suspensum ubique uidetur: post paucos dies Islandici ad suffragia uocabuntur. Et flagitia et ruina nationis honorem factionis liberalis dedecorauere. Idem qui Islandiam spoliauerunt, nunc exhortantur ut plebs obærata sibi faueant! Plurimi salutem in Unione Europæâ prospiciunt, at factio liberalis cui piscatores plerique hærent, cupiens priuilegia piscationis iusque maria uastandi seruare, tale consilium abominatur.Ego, qui iamdudum liberalis fui, spero socialistas superaturos esse: libertas certe qualem concipio, ab istis piscatoribus turpata est. Utinam di immortales probis opitulentur!

De “feminâ” islandicâ

Flexiones islandicæ me semper suspensum obtinent... Nam quocumque oculos tendo, mirabilia quotidie nanciscor. Ut enim nomen “kona”, siue “femina” latine, ubi græca γυνή vix sub litteris “k” et “n” latet, sic idem originem indoeuropæam satis conspicuam tradit. Quid mirabile? dicet quis, at ei pretium patientiæ sine morâ dabitur! “Kona” quidem flexionem communem nominibus cum “a” litterâ finientibus sequitur ut inueniantur:kona pro nominatiuo singulari
konu pro accusatiuo, datiuo genetiuoque singulari.
Huius generis flexio iam antea in sermonem uenit cum uestigia structuræ ergatiuæ probabilia in linguâ islandicâ tractaui. Deinde plurales casus tales se præbent:konur (nom. pl.)
konur (acc. pl.)
konum (dat. pl.)
Nihil adhuc mirandum esse merito dicas, donec ad genetiuum pluralem ueneris, i. e. kvenna, siue “feminarum” latine.Nam etsi islandicum relicuos casus ad normam redegit, pro genetiuo plurali sane id mirum “kvenna” conseruauit.Nonne radix indoeuropæa hoc solo casu polituræ normatiuæ resis…

De uocabulo “frugi”

Image
Feriæ adsunt! Cum Tristano, meo filio, portum perpulchrum Húsavík visimus. In thermopolio Oceanum glacialem spectanti sedemus, ac dum otio dulci fruimur, uestri non oblitus sum. Ecce uobis pannus uel exuuiae memoriae...Cum adulescentulus linguam latinam discebam, euoluens glossarium quoddam illud mirum adiectiuum “frugi” nactus sum. Quod uocabulum, ut scitis, declinari non potest, utpote cum ex “frugis” datiuo ortum nonnisi adiectiui modo usurpetur. Itaque mihi tali monstro uti displicuit ne sententia absque uocabuli flexione difficulter intelligeretur. Quo etiam nuper dubitabam quin ueteres rêuerâ uti solerent. Ac, ut pauca dicam, id pro gemmâ linguae obtinebam... Quantam mirationem conceperim, uix fateor, ubi islandico studens plurima exempla eademque consimilia inueni, uelut “spennandi” (i.e. “iucundum”) et “öðruvísi” (i.e. “dissimile”), utraque pariter indeclinabilia! Quod ad “öðruvísi” pertinet, hoc quoque ex datiuo oritur.Ceterum haud dubium est quin systema flexionale linguæ is…

Quomodo impatientiam fefellerim

Image
Difficile mihi est dicere quanto in desiderio sim filii mei, die Saturni in Islandiam adituri! Et erro et me tædet pensum quotidianum. Atqui me sic conscio acturum esse, immo uero magis in dies donec meum Tristanum post ualuas aeroportus automatarias apparentem aspiciam! Posthac glaciales amoenitates transeuntes Olafsvik petemus. Tunc pauca loquemur ut solemus, sed summâ gaudebimus beatitudine. Equidem impatientiam meam interim fallendi causâ in deuersorio cum lego tum scribo quod hodie in uico apertum uiatores per aestatem accipiet. Caupo, nouissime Reykjavíko aggressus, hoc commercium augere cupit. Itaque popina deuersorii, ut audiui, cauponae loco usurpabitur. Quo nuntio uehementer delector quippe qui tali loco hic tantum carerem.
Proxime alioquin otiosus factus sum... Nuper etiam multa mihi efficienda erant: Robinum linguam islandicam docere eique pensa scholastica facienti auxiliari, res domesticas moderari (quot, cum emigratur, numerari uix possunt), francogallicum et sinicum do…

De filiis meis

Image
Fortuna me filiis duobus donauit, Tristano XI annos nato Robinoque VIII. Hic staturâ minutâ et tenui, se facetum habens semper arridet mundo neque plura de eo umquam comperire timet. Nobiscum in Islandiâ uiuit. Tristanus uero, maior et natu et staturâ libentius silet. Audit multum paucaque dicit. Libris studere mauult quam experiri. Huius cum fratrem loquacissimum aliquotiens poscamus ut taceat, Tristanus sententiam semper rogandus est. Is enim puer lepidissimus cum psychose infantili usque a cunabulis luctatus nunc feliciter pugnat! Bruxellis apud matrem habitat ubi in scholâ aptiore omnibus disciplinis studet. Ceterum eo quotidie proficit ut, cum adoleuerit, sine dubio instar uulgi possit laborare. Huic opus est quiete experimentisque uariis Robino. Quam ob rem diu cum eorum matre disputauimus quid nobis de filiis nostris præferendum esset. Quatenus parentibus, ut nobis uidebatur, potius optima liberis delegenda erant quam conuictus quotidianus idemque in hâc rê fortasse utrique per…

De Islandiâ et Unione Europæâ

Image
De Unione Europæâ cum æquabilitate iudicare non possum quippe qui, ut ita dicam, eius filius sim. Mater mea in Britanniarum Regno adoleuit paterque atauos in Germaniâ numerat. Natus Bruxellis plerumque in Francogalliâ laboraui ubi maritum meum nactus sum. Liberorum meorum alter in Belgiâ alter in Francogalliâ ex matre nati sunt cuius origo cum ab Polonis tum ab Italis deducitur. Inter nos catholici, protestantes, iudæi, athei... Itaque Europam sponte amo nec reprehendo eos qui mecum dissentiunt. Mihi uero libet ubique Unionis et habitare et laborare posse. Sine dubio, sicut Seneca Lucilio scripsit, “non potest gratis constare libertas”, atque incommoda ex tantâ commeandi libertate oriri agnosco quae, meâ sententiâ, nobis corrigenda sunt. Item fraudes persequendae uocandique in ius improbi, at proborum iura restringere, si casu fieret, me maxime taederet! Utinam liberis nostris cum adoleuerint, tanquam nobis ante, locum habitandi eligere liceat quo iure si priuarentur, multum lugerem! N…

De oeconomiâ islandicâ eiusque ruinâ recenti

Image
Multa audiuntur de recessione oeconomicâ quae proximo anno mense octobri in Islandiâ iniit. Nos autem paulo ante crisis initium in hanc ciuitatem ingressi omnia, ut dicam, cum oculis nouiciis conspeximus. Etsi me rem cunctam intellexisse non affirmo, multum tamen percontatus exauditisque undique sententiis, ruinam huius nationis, quantum de rê sapio, uobis explanare cupio.Diutissime populus islandicus in maximâ paupertate uixit donec in altero bello mundano primum Anglici, dein Americani, ueriti ne Germani finibus Danorum captis inuaderent, copias huc traducerent. Attamen post pacem factam manserunt milites castraque aedificauerunt. Horum quippe qui diu habitaturi essent, alii coniuges ad se uocauerunt, alii uxores in insulâ ipsâ duxerunt. Tum pecunia per eos aduecticia sic subito abundauit ut oeconomia loci celerrime creuerit. Primum Islandici, Danorum imperio liberati, ut ciuitas sui iuris fieret, gaudebant fortunam sibi fauere; incerti autem quamdiu tantis inopinatis reditibus fru…

De nostro latino vario et multiformi...

Image
Multum cogitaui de scrupulo ex quo laboro cum latine scribo. Ceterum uobis pro commentariis eo utilioribus gratias ago quod in huius rei explanatione profeci. Nam inter omnia pænitenda, me præsertim tædet ignorantiæ: at ea sane mihi obuiam it quotiens hæc commentaria compono. Est enim continuo frenum quoddam quo mihi uideor impediri ne quot mihi in mentem ueniunt tot scribam. Ac si hoc propius obseruo nitorque ut nomine nuncupem, in unum et unicum contrahere possum: uocabulum. Uocabula, credo, immo conscio, mihi insidias ubique parant! Quid dicis? ais merito. Cur quot hostes tot uocabula numeras? Illa est explanatio: contra ceteras linguas, nostra uocabulis caret ad res hodiernas pertinentibus (præsertim, quantum expertus sum,  apud francogallice loquentes). Etsi indices et libelli in reti sparsim inueniuntur ac in iis multum et salis et ingenii aliquotiens inest (nexus infra inuenies), duæ difficultates obstant: primum, quatenus quisque nostrum uocabula quærit quibus cogitationes sua…

De latinitatis refouendæ religione

Image
Septem mensibus abhinc in Islandiâ uiuimus nec uno maturius ad nostram latinitatem redii. Pauca de his nuper scripsi. At dum pristinæ disciplinæ me dedo, aliquo scrupulo inquietor. Nam quotiens latine compono, totiens metuo ne mendas scribam. Tunc in uerba uel notissima per glossaria inquiro ac scriptum semel iterumque lego. Me diceres dignitatem periclitaturum!


William-Adolphe Bouguereau (1825-1905) - The Remorse of Orestes (1862)Cur sic agam? Nam me ceteris linguis, si quas primis labris cognouerim, uti minime pudet... Harum cum leges tum usus impune lædo! Quin etiam, mihi libet lædere dum plura discam...An est aliquid sacri in latino unde inscius tantam religionem concipiam? Vos uero, quid censetis? Pariterne adficimini dum linguam latinam refouetis? Num solus erro a furiis inquietatus?Valete!

De huius hebdomadæ cælo

Image
Hæc hebdomada multis tempestatibus insignis nec niue nec uento nec frigore caruit! Nobis quidem domi securis sedentibusque sessorio cælum in pæninsulam sæviens contemplari libebat. At uenti motibus tam uehementibus aerem agituerunt ut plurimi hic nunc ex capitibus laborent... Tamquam ebrii pede incerto erramus ac dum cælum super alto aspicientes dubitamus an Thor regioni nostræ parsurus sit, oculi nostri dolent quasi in artiorem uisum coacti, immo uero relucescente sole desiderant tenebras! Sic se habet Islandia, inter extrema hæsitans, homines uix tolerans, dignaque nostro Heraclito. Valete!

De studio discendi in uico nostro

Image
Sicut scitis, linguas antiquas et sinicam in Francogalliâ Belgicâque per multos annos docui antequam in Islandiam veni. Cum disciplinæ illæ pluribus miræ esse sæpe uideantur, classes in scholis et societatibus gratis aperire solebam ut easdem linguas quam plurimis adultis puerisque promouerem. Itaque ubi huc immigrauimus, idem facere eâ mente statui ut incolis, qui homines timidi famâ dicuntur, obuenirem, notescerem gratiasque pro tantâ in nos benevolentiâ agerem. Ob id nuntiolum in pagi diurno inserui me in scholâ linguam mandarinam gratis docturum esse. Cum in continente numerum discipulorum plerumque restrinxissem ne disciplina multitudine impediretur, pauci uenerunt. Ex quibus paulo post discipulæ restabant duæ: altera Brittanica altera Italica. Hieme finiente, in uico satis noti sumus nec meâ sententiâ infames: sunt et qui nos in cenam uocent et quos pariter uocemus; item cum Robino filio nostro ludent multi pueri; postremo dum in uico ambulamus, ab omnibus salutamur. Igitur, dis…

De urbanitate Islandicorum

Image
Numquam satis æstimatur quantum consuetudines nationum inter se differant. Hæ cum insulæ semotæ sunt, facilius animaduerti potest usus singulares, interdum nouitate egregios, ex historiâ propriâ longâque seiunctione constitui. Itaque cum islandicum in continente discerem, sententias, ut fit, more psittaci, secundum disci uocem repetebam nec tunc fingebam quomodo singulæ ueris hominum solitis consonarent. Quamuis multa de Islandiâ legissem, consuetudines aliquot non prius intelligere coepi quam huc immigrarem. Inter has illo dicendi modo eodemque eximiæ urbanitatis præsertim delector.Nam cum Islandici edere incipiunt, dominus pronuntiare solet: “Gerið þið svo vel!”, quod siue ad uerbum sic redditur: “Facite uos tam bene!”, siue ad intellectum: “Ministrate uobis ad libitum!”Eidem conuiuæ singuli prandio cenâue confectâ gratias acturi dicunt: “Takk fyrir mig!” quo significant “Gratias (tibi ago) pro (cibo quo) me (donasti).” Tunc hospes respondet: “Verði ykkur að góðu!”, id est “(Cibus) …

Plura de structuræ ergatiuæ vestigiis

Image
Hodie, Nemine inuitante, ad structuram ergatiuam reuenio cuius uestigia in Islandico inueniri possunt. Hæc præsertim patent in diathese uerborum. Etenim quoniam linguæ eius generis subiectis actionem patientibus repugnant, Islandicum dumtaxat in primitiis modos principii seruandi duos generauit, alterum ad syntaxin attinentem, alterum ad uocabula ipsa. Pauca de his primo dicam. Nam ne subiectum nominatiuo casu actionem patiatur, in Islandico uerba impersonalia abundant ut quod subiectum (saepe in nominatiuo) in aliis indoeuropæis linguis uocatur, id uocabulum obiectum fiat atque ob id accusatiuo datiuo aut genetiuo reddatur, uelut:


mig (accusatiuo casu) langar í = cupio (quia cupidinem patior)
mig vantar = careo (quia inopiam patior)
mig þyrstir = sitio (quia sitim patior)
mig dreymir = somnio (quia somnia mihi subeunt)
mig verkjar í = doleo (quia dolorem patior)
mér (datiuo casu) finnst = opinor (quia opinio menti apparet)
mér líður = sentio (quia sensu tangor)
mér líst á = mihi libet
mér lei…

De branchiis trementibus

Image
Dum materiam maioris momenti de linguâ islandicâ paro, nugas interim vobis tradam. Heri enim fuit Nicolao dies natalis – huius etsi aetatem profiteri mihi non licet, tamen me 1973 natum uno anno superat. Is cum discipulos in nave secutus esset ut piscatorum laborem conspicerent, inde duobus piscibus enormibus onustus domum rediit. Quorum nobis ostendere coepit branchias sublatis modo visceribus adhuc trementes. Equidem marito gestiente primum animal edere quod ipse piscatus erat, lasagnam in crastinum distuli atque cultro longo armatus piscem incidi. Victimam unâ post horâ voravimus.
Quam varia vita ac celeriter mutabilis! Recordor enim me in continente habitantem pisces emisse præcisos et sub velo plastico iacentes.
Valete!

De origine generis feminini

Image
Gratiam non satis agere possum Nemini, nostro latinitatis comiti, quod me in rete redeuntem tantâ cum benivolentiâ recepit. Idem comiter hortatur ut relationes de itinere Islandico meo publicem. Cui dum pareo, uereor ne molestus sim. Rem tamen periclitari placet!
Primum omnium me explanare decet cur ab sodalitate Latinâ diu recesserim. Defuit tempus ut pauca dicam... Praeterea, totus in sarcinis non modo ante iter sed etiam post aditum, dies omnes agere cupiebam ut patriae novae assuesceremus. At nullus est homo cui otio uel minimo careat. Vobis igitur confitebor ignaviam quamdam cui pudor reveniendi successit. Sine dubio si uoluissem, maturius rediissem... Mihi restat ut a uobis ueniam impetrem! At mihi scribenti haec uenit in mentem alia causa cur mihi ignoscatis: ardebam quam celerrime linguam islandicam ediscere!
Sicut scitis si commentarios meos legere solebatis, libentissime linguis studeo. Quas omnes amo: recentes, veteres, historicas, creatas, ubicumque ortae sunt. Itaque quantu…

De civitatum remissione

Diu cogitaui quomodo ciuitates concidant et pereant. At ego parum ignoro quam multi negauerint ullam ciuitatum fuisse demissionem ac verbum ipsum abhorruerint. Nihilominus a mente repellere non possum nationes felices, institutis, historiâ, opibus conditas, periisse nec quarumdam ne memoriam quidem servatam. Quod scriptores conceptum recusant ne scientia historica stigmate morali notetur. Pereunt tamen civitates! Quin etiam eaedem postquam paulisper cultu eximio floruerunt, opera minora, interdum ingeniosa, saepe erudita, nec jam perfectissima produnt. Etiamsi accusarentur scriptores isti qui populorum historiam polirent eamque in partes tres dividerent ut origo, apex, mors invenirentur, nonne rex barbarus signa imperii Romani Constantinopolin misit? Is dum haec fieri iubet, necessario existimabat mundum finiisse. Sicut Florus historiam componebat, pariter rêfert cognoscere quomodo civitates cum creverint tum decreverint.
Itaque si mentem quasi suspensam retinuero ut opinionem hodiern…

Quomodo in Islandiam venerimus.

Image
K. Mercatorius Reginaldus latinitatis amatoribus S. D.

Anno MMVIII mense Iulio Francogalliâ relictâ Islandiam petivimus. In portu Seyðisfirði qui in litore orientali situs est, rædâ vecti, e nave descendimus. Inde biduo viâ septentrionali fines cunctos usque ad litus occidentale transivimus ut Snæfellsnes attingueremus. Pagus ipse, qui ex hac paeninsulâ appellatus est, id est Snæfellsbær, vicos tres coniungit. Horum in maximo, Ólafsvík nomine, tectum conduximus. Ædiculæ commodiores oceanum de colle spectant atque ab exedrio ad hortum acceditur. Mare tantas incolis opes offert ut piscatores lucrum egregium faciant. Praeterea regio prae glebâ parum fertili ac ventis rapacibus minime valet. Nihilominus qui Islandiam frigore confici existimant, omnino errant: glacies hibernae caelo vario tam sæpe solvuntur ut agricolae, dum haec scribo, equos in aperto emittant. Item oves solo feraciore libere pascuntur nisi per paucissimos menses.
Homines cum loco remoto viventes plerumque consanguineis ut…