De secreto medicinali


Septimanis citius praetereuntibus, dies Martis novus mihi minatur in eâ popinâ sedenti ubi libellum istum componere soleo. Hodie tamen tempus, ut dicam, ex conscientiâ fugit, nec mihi praesto fuit ulla materia disserendi! Nihilominus vobis recentem animi motum fatebor...
Citra menses II, Francogallicis magistris, vacare anno proximo cupientibus, poscendum erit ut cessatione laborandi temporariâ fruantur. Uterque sine morâ petitionem misimus ut, liberati ex officiis, in Islandiam transiremus.
Forsan vero nescitis filium meum, maiorem natu, levi debilitate animi laborare atque ob id in scholâ aptiore studêre. Parentes autem in Francogalliâ talem docendi vacationem iure adipisci possunt eâ condicione ut liberi quâdam infirmitate laborent. Addam quoque quod quamdiu vacatur, tamdiu nulla pecunia accipitur.
Quâre Rectori scholastico diploma publicum misi quo filius meus in scholâ aptiore inscriptus esse probaretur. Paucos post dies mihi responsum est ut diploma medicinale insuper adiungerem quo "natura curationis puero adhibitae" explanaretur!
Quam temere secretum medicinale despicitur! Numquid illorum interest quo morbo filius meus laboret ac quo modo sanetur, siquidem demonstravi eum ex consilio publico dimissum esse in scholam aptiorem?
Nec destino tale monstrum comparare, etiamsi officio patroni mihi utendum fuerit...
Haec fuit mihi iracundia recentissima!

Commentaires

  1. Nonne licet discipulis etiam sua secreta medicinalia sibi servare? Quid est discipulis ipsis sic discendum praeter hoc: ne putent se debere suas vitas privatim nec coram magistratibus agere? Nonne scholarum est discipulos docere, parentum eos erudire et curare?

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire