Articles

Affichage des articles du décembre, 2007

De secreto medicinali

Septimanis citius praetereuntibus, dies Martis novus mihi minatur in eâ popinâ sedenti ubi libellum istum componere soleo. Hodie tamen tempus, ut dicam, ex conscientiâ fugit, nec mihi praesto fuit ulla materia disserendi! Nihilominus vobis recentem animi motum fatebor...
Citra menses II, Francogallicis magistris, vacare anno proximo cupientibus, poscendum erit ut cessatione laborandi temporariâ fruantur. Uterque sine morâ petitionem misimus ut, liberati ex officiis, in Islandiam transiremus.
Forsan vero nescitis filium meum, maiorem natu, levi debilitate animi laborare atque ob id in scholâ aptiore studêre. Parentes autem in Francogalliâ talem docendi vacationem iure adipisci possunt eâ condicione ut liberi quâdam infirmitate laborent. Addam quoque quod quamdiu vacatur, tamdiu nulla pecunia accipitur.
Quâre Rectori scholastico diploma publicum misi quo filius meus in scholâ aptiore inscriptus esse probaretur. Paucos post dies mihi responsum est ut diploma medicinale insuper adiungerem qu…