Pro tantâ civilitate

Cum per partes septentrionales Islandiae vehiculo conducticio circumveheremur, caelum subito imbre obumbrari coeptum est. Paulo post homines duos in tantâ pluviâ conspeximus qui praeter viam raedariam aegre progrediebantur eosque in vehiculum recipere non dubitavimus. Nobiscum sedentes explanavere se Hispanos esse ac per Islandiam pedibus iter facere. Ut primum tempestas remissa est, gratiis actis redditisque mutuis salutibus secessimus hi ad septentrionem, nos ad occidentem. At cum Husavik adiimus, ablatis e sedibus posticis sarcinis, animadvertimus unum e convectorum ibi saccum amisisse. Intus diploma personale pluresque chartas pretiosissimas invenimus.


Extemplo ad vigiles civiles ruimus haec omnia tradituri, nec, ut vera dicam, credebamus convectorem nostrum prius repertum iri quam conaretur ut insulam relinqueret... Nec satis repetam quam Islandia regio non modo parva sed egregia quoque sit: cum pararemus in Francogalliam redire ac diem ultimum eius mirabilis peregrinationis terentes lacum thermalem in aperto situm prope Reykjavik petivissemus ut in undis calidis nebulosisque lavaremur, Hispanis duobus obviam iimus! Nobis statim statim agnitis confessi sunt postero die quam saccum amisere, vigiles se repperisse ut diplomata sibi redderent.
Ante unam horam quam in aeroplano consedimus (an quâ fortunâ iuvante?), vigiles Husavik nobis telephonavere ut nos certiores facerent diplomata restituta esse nobisque congratularentur pro "tantâ civilitate".
Hoc causis addatur cur Islandiam admirer!
Valete, amici!

Commentaires

  1. Quis non Islandiam admirer? Vel quis qui illius insulae fabulas legerit antiquas, vel "sagas" ut illorum lingua vocantur, non vult et terram et homines visere?

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire