Articles

Affichage des articles du novembre, 2007

Pro tantâ civilitate

Image
Cum per partes septentrionales Islandiae vehiculo conducticio circumveheremur, caelum subito imbre obumbrari coeptum est. Paulo post homines duos in tantâ pluviâ conspeximus qui praeter viam raedariam aegre progrediebantur eosque in vehiculum recipere non dubitavimus. Nobiscum sedentes explanavere se Hispanos esse ac per Islandiam pedibus iter facere. Ut primum tempestas remissa est, gratiis actis redditisque mutuis salutibus secessimus hi ad septentrionem, nos ad occidentem. At cum Husavik adiimus, ablatis e sedibus posticis sarcinis, animadvertimus unum e convectorum ibi saccum amisisse. Intus diploma personale pluresque chartas pretiosissimas invenimus.

Extemplo ad vigiles civiles ruimus haec omnia tradituri, nec, ut vera dicam, credebamus convectorem nostrum prius repertum iri quam conaretur ut insulam relinqueret... Nec satis repetam quam Islandia regio non modo parva sed egregia quoque sit: cum pararemus in Francogalliam redire ac diem ultimum eius mirabilis peregrinationis teren…

Quam ob rem lingua Islandica aequalitati utriusque sexûs faveat.

Nobis emigraturis magnae curae est linguam Islandicam discere. Idcirco libris utimur quibus cotidie studemus, ac, ab initio anni scholastici, ne unam quidem lectionem omisimus. Praeter necessitatem laboris illic inveniendi altera causa studii nostri facile reperiri potest: philologi sane novam materiam linguisticam explorare gaudent... Aliquid novissime compertum vobis ostendere cupio.
Etsi sectator feminismi non esse videor cui alioquin non obsto, tamen offensam haud parvam a pueritiâ ex eâ lege grammaticâ concepi unde, in nonnullis linguis romanis, cum nomina masculina feminaque unâ coeant, adiectiva flexioni masculinae subigantur.
At nihil simile in Islandico invenietis ubi adiectiva vel pronomina in coniunctione feminini masculinique generi neutri cogi solent!
An haec partim sit causa reperienda cur nationes Nordicae citius quam nostrae ad aequalitatem virorum mulierumque progrediantur?
Valete!

Cur silentio longiore erga vos abutar.

Image
Diu, immo vero diutius, procul a vobis remansi! Certe, nuper, sicut plerisque magistris, mihi fuerunt cognoscendi discipuli novi: me tamen decet fateri proniorem in negligenda officia fieri cum totus in scholasticis arripiar.
At aliquid novi hoc anno evenit quo tempus omne mihi subripiatur: consilium grave ac, ut dicam, quâdam vesaniâ promotum concepimus.
Proximo anno Francogalliam relinquemus ut in Islandiam migremus... Totum enim per mensem septembrem formositate eius regionis penitus commoti, aestimare coepimus quantum nos in Francogalliâ manêre taederet! Laboris studium, amor urbis nostrae, quodcumque dilexeramus, subito nullius pretii fiebat. Dum haec meditamur, glacie crateribusque vocabamur, quibus etiamnunc tantumdem attrahimur.
Inter taedium remanendi ac proficiscendi illecebras haesitantes nimis dolemus: interruptionem laboris petimus fortunam temptaturi sub Arctico!
Una cum liberis mense Augusto abibimus...
Vos sane certiores faciam quomodo consilium in res ipsas versuri simus!
V…