De urbibus ubi nihil fieri possit...

His feriis aestivis aliquot dies in montibus agere statuimus. Ideo Nicolai collega nobis domum prope urbem Epinal sitam locavit. Vicus ipse, La Bresse vocatus, ab viatoribus haud paucis frequentatur. Nobis paucos dies iam ibi deversatis venit in mentem regionem inspicere. Itaque a.d. XVI kal. Aug. urbem Epinal cum liberis nostris profecti sumus ut planetarium inviseremus. Quo cum adivimus, intrare nequiimus quod locum inire nonnisi turmis viatorum liceret. Item cum in Museum Imaginum Conficiendarum penetrare cuperemus, propter eamdem causam recusatum est ne ingrederemur. Deinde ubi tempus gustandi appropinquavit, tempestate gratissimâ sorbitiones gelidas pueris emere voluimus. Nec magis contigit ut compararemus: caupo quidam affirmavit nos serius adire quam ut sorbitiones pararet! Scilicet quarta hora urgebat...
Postea pueris morae impatientibus nos tulimus ad priscum castellum quod in summâ urbe instar arcis situm est. Quo in loco sues cervosque in saeptis inclusos vidimus... Insuper moniti sumus onagros cunctos modo interiisse.
Tunc La Bresse revecti, de hoc die recogitare coepi: Epinal sane mihi recordanti esse urbem patet ubi nihil fieri possit - ac onagris ne superesse quidem!

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11