De reditu

Reginaldus amicis omnibus s.d.

Paucos citra dies feriae finierint quas vos iucunde egisse spero. Ego Nicolausque, sicut fortasse scitis, unionem civilem mense Iulio contraximus.

Posteaquam cum liberis per unum mensem in Francogalliâ peregrinati sumus, soli nuptialis peregrinationis causâ in Islandiam - Ultimam Thulen - transvolavimus.


Ibi duas septimanas mansuri vehiculum conduximus ut viam 'primam' dictam sequendo per totam insulam circumveheremur.

Itaque destino vobiscum aliquotiens memorias opinionesque de hoc itinere communicare.

Valete!

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11