De Hangzhou sive cur in Islandiam ierimus

Nobis mundum lustrantibus homines obvii saepe plus valent quam loca ipsa. Hoc si in proverbium transiret, facile, ut opinor, narratione illâ illustraretur. Sicut autem videbitis, promissa non exsolvere nequeo: ad vos redeo plura de Ultimâ Thule narratum. Hodie pro exordio vobis explanare cupio cur multis hominibus solem petentibus nos tamen in longiquam insulam secesserimus.
Anno proximo ego Nicolausque cum apud Seres peregrinaremur, in urbem Hangzhou venimus Lacum Occidentalem visuri. Ibi alter ab altero paucas horas discedere statuimus ut illic Nicolaus tabernas venaliaque conspiceret, hic ego pedes tractatori palpandos committerem. Huius generis curationes, ut vera dicam, mihi adhiberi eo magis placet quod interea cum loci incolis sinice colloqui mihi datur.
Quae cum fierent, urbs tota confestim tantâ tempestate mersa est ut non iam in aperto ambulari posset. Postquam paulisper in officinâ exspectavi dum imber desineret, magnâ cum celeritate in deversorium regredi coepi. Paulo post, Nicolaus adiit iuvene faciei occidentalis comitatus. Tunc mihi narravere se caelo adverso salutem in fugâ petituros in Starbucks thermopolium simul intrasse. Utrumque linguae Sinicae inscios sed Britannicae expertos eo facilius circum eandem mensam consedisse quod ambo soli occidentales essent. Tanta statim crevit inter nos concordia ut vesperi in thermopolio unâ cenaverimus. Illic dum comedimus, iuvenis, Kristinn vocatus, praefatus se in Islandiâ natum esse, in Sinam venisse ut linguam mandarinicam disceret ac se maxime eius solitudinis taedere quae classibus nondum apertis sibi patienda esset, manu turbam Serum quoquoversus meantium monstravit: "Saepe, ait magno cum suspirio, in Starbucks thermopolio ubi me nactus es, me recreo: opus est mihi quiete, quae vix hic invenitur... Quippe qui sinice parum loquar, nullo homine, ut ita dicam, utor... Vos estis, utinam mihi credatis, primi quibuscum a diutino verba faciam." Deinde, de Islandiâ nobis loqui coepit: historiam, populum, linguam, oeconomiam, nullam materiem omisit.
Dum unumquidque honestâ superbiâ explanat, nationem suam tanto cum patriae amore, tanto cum studio per sermonem, immo vero per demonstrationem, praebuit ut illico nobis orta sit cupiditas Islandiam oculis nostris contemplandi.
Qui amicus noster fiebat, is post paucos dies se nobis comitem sociavit Shanghai redituris. Cuius urbis mirabilia Kristinno ostendimus necnon quosdam amicos tradidimus. Unde evenit ut nos in artiorem amicitiam concilaverimus. Cum vero tempus proficiscendi urgeret, Kristinno promisimus ut in Islandiâ eum visitaremus.
Promissum citra annum exsoluimus!
Valete!

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)