Articles

Affichage des articles du août, 2007

De Hangzhou sive cur in Islandiam ierimus

Nobis mundum lustrantibus homines obvii saepe plus valent quam loca ipsa. Hoc si in proverbium transiret, facile, ut opinor, narratione illâ illustraretur. Sicut autem videbitis, promissa non exsolvere nequeo: ad vos redeo plura de Ultimâ Thule narratum. Hodie pro exordio vobis explanare cupio cur multis hominibus solem petentibus nos tamen in longiquam insulam secesserimus.
Anno proximo ego Nicolausque cum apud Seres peregrinaremur, in urbem Hangzhou venimus Lacum Occidentalem visuri. Ibi alter ab altero paucas horas discedere statuimus ut illic Nicolaus tabernas venaliaque conspiceret, hic ego pedes tractatori palpandos committerem. Huius generis curationes, ut vera dicam, mihi adhiberi eo magis placet quod interea cum loci incolis sinice colloqui mihi datur.
Quae cum fierent, urbs tota confestim tantâ tempestate mersa est ut non iam in aperto ambulari posset. Postquam paulisper in officinâ exspectavi dum imber desineret, magnâ cum celeritate in deversorium regredi coepi. Paulo post, …

De reditu

Image
Reginaldus amicis omnibus s.d.
Paucos citra dies feriae finierint quas vos iucunde egisse spero. Ego Nicolausque, sicut fortasse scitis, unionem civilem mense Iulio contraximus.

Posteaquam cum liberis per unum mensem in Francogalliâ peregrinati sumus, soli nuptialis peregrinationis causâ in Islandiam - Ultimam Thulen - transvolavimus.


Ibi duas septimanas mansuri vehiculum conduximus ut viam 'primam' dictam sequendo per totam insulam circumveheremur.
Itaque destino vobiscum aliquotiens memorias opinionesque de hoc itinere communicare.
Valete!

De urbibus ubi nihil fieri possit...

His feriis aestivis aliquot dies in montibus agere statuimus. Ideo Nicolai collega nobis domum prope urbem Epinal sitam locavit. Vicus ipse, La Bresse vocatus, ab viatoribus haud paucis frequentatur. Nobis paucos dies iam ibi deversatis venit in mentem regionem inspicere. Itaque a.d. XVI kal. Aug. urbem Epinal cum liberis nostris profecti sumus ut planetarium inviseremus. Quo cum adivimus, intrare nequiimus quod locum inire nonnisi turmis viatorum liceret. Item cum in Museum Imaginum Conficiendarum penetrare cuperemus, propter eamdem causam recusatum est ne ingrederemur. Deinde ubi tempus gustandi appropinquavit, tempestate gratissimâ sorbitiones gelidas pueris emere voluimus. Nec magis contigit ut compararemus: caupo quidam affirmavit nos serius adire quam ut sorbitiones pararet! Scilicet quarta hora urgebat...
Postea pueris morae impatientibus nos tulimus ad priscum castellum quod in summâ urbe instar arcis situm est. Quo in loco sues cervosque in saeptis inclusos vidimus... Insuper …