De similitudine Han Feizi Platonisque

Han Feizi qui III° saeculo ante Christum natum apud Seres ferebatur fuisse vir sapientissimus legismique sectator, hoc de rebus divinis humanisque memoriae tradidit:
从前在齐国有一个画家,他常给齐王画画儿.一天他刚画完了一张画儿,齐王走过来问他说: "您画过那么多画儿,可以对我说什么最难画吗?" 画家想了想回答说:
"- 人和马.
- 为什么呢?
- 因为人和马, 我们每天都看得见, 如果画得不好, 人们马上就发现了.
- 那么, 什么最容易画呢? 齐王又问.
- 鬼和神, 这样的东西我们没看见过, 可以随便画." 画家笑着说.
[选自 "韩非子"]
Quod sic in latinum vertitur:
Quondam sub imperio Qi fuit pictor qui regi Qi pingere solebat. Quodam die cum opus modo expinxisset, Qi rex ad eum venit rogatum: "An tu qui tam multa pinxeris, mihi dicere potes quid difficillimum pictu sit?"
Pictor postquam paulum cogitavit, id respondit: "Homines atque equi.
- Cur ita est?
- Quod homines atque equos nos cottidie vidêre possumus: si male picti sint, extemplo animadvertitur.
- Tum, quid est facillimum pictu?
- Manes ac dei: talia ob id numquam vidimus ut quolibet modo pingere possimus.' pictor ridendo dixit.
[ex "Han Feizi" excerptum]
In hoc loco satis videtur quâdam derisione uti Han Feizi qui deos esse paene neget. Item in Platonis Critiâ, simillima notavit philosophus Graecus nisi ut formas deorum humanas magis reprehenderet:
τὰ μὲν οὐράνια καὶ θεῖα ἀγαπῶμεν καὶ σμικρῶς εἰκότα λεγόμενα, τὰ δε θνητὰ καὶ ἀνθρώπινα ἀκριβῶς ἐξετάζομεν. (Critias 107d)
Quod ita reddam: Satis est dicere etiam paulum rebus caelestibus divinisque similia, sed de mortalibus et humanis acriter iudicamus.
Praeterea aliud Platonis excerptum eo maiorem admirationem mihi suscitat quod utriusque scriptoris minus uno saeculo aetates differebant et alter ab altero longissime aberant:
τὴν δὲ τῶν γραφέων εἰδωλοποιίαν περὶ τὰ θεῖά τε καὶ τὰ ἀνθρώπινα σώματα γιγνομένην ἴδωμεν ῥᾳστώνης τε πέρι καὶ χαλεπότητος πρὸς τὸ τοῖς ὁρῶσιν δοκεῖν ἀποχρώντως μεμιμῆσθαι, καὶ κατοψόμεθα ὅτι γῆν μὲν καὶ ὄρη καὶ ποταμοὺς καὶ ὕλην οὐρανόν τε σύμπαντα καὶ τὰ περὶ αὐτὸν ὄντα καὶ ἰόντα πρῶτον μὲν ἀγαπῶμεν ἄν τίς τι καὶ βραχὺ πρὸς ὁμοιότητα αὐτῶν ἀπομιμεῖσθαι δυνατὸς ᾖ (Critias 106b-c)
Nam in utroque loco de pictoribus agitur (画家, γραφέων) quorum opera pro difficultate res ipsas reddendi iudicantur ( 难,容易 , ῥᾳστώνης τε πέρι καὶ χαλεπότητος). Insuper quae ex sensibus non concipiuntur, ea minus pollent quam conspicua (随便画, ἀγαπῶμεν καὶ σμικρῶς εἰκότα ).
Sunt alias aliquot similitudines inter opera Platonis et sapientium Sinicorum qui Legistae vocantur. Has ex fortuito exorsas minime existimo ex quibus Rem Publicam alterius alteriusque regimen legum praepollentium dinumero.
Sine dubio materiam penes me confectam vobis tradam!

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11