Duas notationes de Vitâ Neronis a Suetonio scriptâ

Libentissime ultimum caput, i.e. LVII Vitae Neronis a Suetonio Tranquillo scriptae legi unde vobis notationes duas tradere cupio.

Scriptor enim ita depinxit quid nuntiatâ principis morte Romae evenisset: Tantum gaudium publice praebuit ut plebs pilleata totâ urbe discurreret.


Ego vero duabus prae causis haud dubito quin ea mentio eorum pileorum quibus liberti signari solebant, in Rebus Novis Francogallicis imaginem Mariannae Pilleatae apud seditiosos iniecerit.


Primum omnium, Rex Ludovicus, Neronis instar, ideo tyrannus esse ferebatur ut quaedam historica simitudo eis certo apparêret.
Id eo magis ob hanc alteram causam credi potest quod Suetonium Tranquillum Montesquieu philosophus ipse pro optimo scriptore XVIII saeculo habebat.
Alioquin quanti ultimam eiusdem loci partem aestimem reticere non possum:
Denique cum post XX annos adulescente me extitisset condicionis incertae qui se Neronem esse iactaret...
Sicut apud Suetonium extitit qui Nero esse putaretur, item me praeterire nequit tanta similitudo cum Brian De Palma opere cinematographico Carrie, quod e Stephen King libro anno 1976 depromptum est. Ibi cum omnes Carrie mortuam esse credant, Sue inter somnium conspexit sibi flores offerenti subito ex sepulchro eius extare manum!
In utroque opere, miraculum ex reditu monstri cum rapido tum nec opinato constat.

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)