De constantiâ animi

Nicolaum quocum mox unionem civilem contraxero, paenitet, ut ipse mihi confessus est, latinum nescire. Id nunquam in scholâ didicit, nec in universitate nisi primis labiis. Itaque cum sibi notavit quantum me latine scribere liberet, secum reputare coepit utrum linguis antiquis studeret necne. Ego palam, scilicet, eum exhortor, sed, ut vera dicam, reapse metuo ne consilium serius ei veniat.... Nam ubi aestimo quot saecula quantâque varietate nationum, materiarum, locorum latinitas floruerit, nemini dari credo ut eâ potiatur nisi a pueritiâ imbutus.

Inde ad alia veniam!

Tres mihi videntur esse virtutes a puero colendae sine quibus vir bonus fieri non possit: lingua quâ is acute cogitet, disciplina quâ curate studeat, mores ut habitu idoneo utatur. Si enim linguam parum noverit, aut serviliter tacebit aut barbare latrabit; si disciplinâ caruerit, aut domino doctiori invidebit aut artes litterasque quasi invia contemnet; cui si mores desunt, mentem naturâ plurifariam distractam satis colligere nequit ut scientiam adipiscatur. Virtutibus necessario pertinacibus, constantia animi insuper penes bonos invenitur. Alioquin ut illa constantia pro diutino valet, immo vero ex conscientiâ totius continuationis suae, instrumentum conscientiae ipsius adhibendum est: memoria.

Igitur nullus exstabit vir bonus nisi disertus, docilis, lautus, constantiae appetens, memor praeteriti.

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 11