De confusione linguarum caelique petitione

Francogallicis scholasticis modo inivit tempus examinationum quae baccalaureatus vocantur. Scis fortasse, optime lector, me non latinam linguam solum docere, sed et mandarinicam. Mihi quidem, nuper ideo ad discipulos interrogandos convocato, per aliquot dies plerumque sinico sermone utendum fuit ut iam difficile ad latinum reveniam: vestimentum quasi alterius personae prius exuam quam ad memet ipsum restituar! Nobis illud recordandum censeo: "Fit faber fabricando." Si modo quid veri in proverbio insit, tibi certe hunc nuntiolum tradere temptavero! Sicut Lucius in Apuleii Asino, item nos 'en ecce praefamur veniam siquid, forensis sermonis rudis, offendero'.

Amicus noster, Christophorus, diploma aeronauticum impetrandi cupidus, nos ante diem III nonas Iunias invitaverat ut secum comederemus et aeroportum videremus. Cum nobis die datâ aedificium ingressis non obvenisset , quaerere coepimus utrum adesset necne. Tunc gubernator quidam manu ad caelum sublatâ aeroplanum parvum ostendens: "Illic, ait, est amicus vester!"


Post breve tempus quam unimotorium consedit, tholo aperto, Christophori uxor, Judith nomine, surrexit eleganterque descendit. Vento capillus niger nec longus suppellebatur. Oculos perspicilla solaria obtegebant. Praeterea in sinu suo filiolam tenebat. Ne multa dicam, crederes Jackie Kennedy ad saeculum redditam esse!


Cum lautitiam illius otii laudarem, Christophorus hortatus est ut ipse gubernare discerem. Tunc ego, omni metu neglecto, nec ullo dubio admiratione admodum perturbatus, inopinanter adnui. Parvulo momento post, magister, ab amicis nostris vocatus, me duxit ad aeroplanum. Verba etiamnunc desunt ut de caelo tibi loquar. Quam ad materiam serius revenire destino. Iam eodem morbo laborans ac Christophorus, diploma gubernandi assequi ardenter cupio.

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)