Cur Francogallici discipuli linguam suam parum calleant

In libello relatorio PISA Francogallici discipuli linguam suam parum novisse aestimantur. Cuius rei causas tres numero.
Primo, quatenus in utrâque civitate linguas docui, Francogallici parentes, si quos cum Belgicis compares, nimis liberis indulgêre mihi videntur: nam plerique existimant discipulos quamvis male studuerint, tamen neglectis magistrorum sententiis in superiorem classem procedere posse. Praeterea nonnulli parentibus sinentibus lectiones pensaque scholastica omittere solent ut paucis post annis illitteratos esse scilicet querantur.
Secundo extat in Francogallico diglossia quaedam de quâ indigenae ipsi minime sapiunt. Nuper enim amicus Britannicus qui nostrâ linguâ optime utitur, nobis iure confessus est Francogallicos altera dicere altera scribere. Huius duplicis usurpationis multa sunt exempla et conspicua: nemo praeterito simplici vel subiunctivo imperfecto nisi in scribendo utitur; discipuli saepe tempus futurum ignorantes verbum auxiliare "aller" cum infinitivo praeponunt. Pronomina etiam differunt: plurimi "on" pro "nous" semper dicunt. Interdum sunt qui putent scripturam linguae quasi peregrinae sibi discendam esse. Quin etiam dum hanc discunt, longo temporis spatio peracto ut vocabula grammaticaque explanarentur, operum nec stilo nec significationi student.
Ad tertiam causam veniamus quae, ut opinor, praecipue valet. Contra linguam Italianam vel Hispanicam orthographia Francogallica vocabulorum sonis raro congruit. Nam idem sonus permultis syllabarum generibus reddi possunt: exempli gratiâ "e" secundum consuetudinem morphologiam syntaxinve scribitur "ai", "ais", "ait", "aient", "et", "è", etc.
Multae quoque sunt consonantes quae hodie non iam pronuntientur, sed eas perseveramus ut scribamus. Et magistri ipsi (dicere pudet) saepe dubitant quae vocabulorum nonnullorum formae rectae sint. Eâdem quam supra ratione addam quod discipuli (dummodo adnuant) tot horas terunt ad formam vocabulorum discendam ut se nec stilo nec significationi nec rationi exerceant!
Quam ob rem spem foveo ut orthographia phonetica linguae Francogallicae instituatur. Quid censetis?

Commentaires

  1. Apud discipulos quos septem annos docebam eaedem condiciones pollebant. Parentes enim Americani saepe sinunt liberos studia ommittere (ut olim cantabatur, dulce est desipere), et nonnulli etiam suos certiores faciunt nulli momenti esse disciplinam, quae ut opinantur numquam sit eis auxilium muneribus inveniendis. Nonnulli matres, et praesertim pauperes, dicunt filiabus quindecim annos natis tempus esse ut fiant gravidae, quod est omnibus aliis studiis detrimentum. Nonnulli discipuli, et praesertim pauperes, secundum operis latronibusque illustris exempla, ad scholas veniunt solum ut venena stupefactiva emant vendantque, et putant dedecere homines esse educatos, quia “verorum” non sit quidquam sapere. Talis “veritas” est multarum aerumnarum radix, et pauperitas etiam plurium.

    Diglossia nostra inter scribendi et loquendi rationes, sicut tua, exstat, sed alia diglossia inter pauperes et divites exstat. Nam pauperes solent aliter quam divites verba declinare, temporibus quibusdam, sicut tempore futuro et perfecto, carere, saepe verba temporalia ommittere, pronominum casus ignoscere. Quod praesertim accidit apud nigricolores, qua de causa ille dialectos “Ebonicus” a Californiensibus gymnasiis nominatur, ut audio, vel a pluribus “lingua Anglica et nigra.” Triglossia igitur est nobis: quomodo alii loquantur, quomodo iidem scribantur, quomodo alii et loquantur et scribantur (quod apud illos non est discrimen inter scribendum et loquendum).

    Apud ditiores, tamen, nonnulli parvuli disciplinam neglegunt. Anno quodam, cum duobus in gymnasiis, e quibus aliud divitibus, aliud pauperibus, docerem, tertia pars discipulorum in utroque gymnasio non poterat Anglicum verbum copulativum, quod est “to be,” tempore praesenti declinare. Quod numquam antea in scholis erat eis, vel divitibus vel pauperibus, faciendum. Plures enim magistri olim putabant (et nonnullis in regionibus haec sententia etiam nunc floret) non esse necesse res grammaticas tractare, quia infantes facultatem fandi parentibus audiendis acciperent (et non discerent). Quae sententia “ratio totius linguae” est nominata, quod discipulus omnia eodem tempore acciperet, non alias partes in schola grammatica et alias in schola litterarum. Secundum quam sententiam modo esse discipulis opera satis bene legenda, ut illis ex operibus optimas rationes disserendi et scribendi sine laboribus et sine rebus grammaticis discendis acciperent. Est itaque reapse secutum ut illi discipuli nihil de rebus grammaticis discerent, qua de causa non possent cogitationes ordinare, verba recte scribere, periodos componere, opera difficiliora intellegere. Erat clades. Est tamen discipulis necesse, ut equidem opinor, et res grammaticas discere et se exercere legendo et scribendo et rhetorice declamando, ut linguam vere discant.

    Ut ad aliam rem veniam, orthographiam Francogallicam cum Anglica conferam et rogabo ut hoc de verbo putes: “ghoti.” Quid est? Quid sibi vult? Quomodo enuntiatur? Secundum legitimas et Anglicas regulas enuntiandi, litterae “gh” possunt sicut “f” Latine sonare, sicut in “cough” (tussis vel tussio) evenit. Et vocalis “o” in nomine “women” (feminae) eundem sonum habet ac “i” Latine. Tandem, “ti” sicut in lingua Latina et ecclesiastica potest consonam fricativam repraesentare, ut invenitur in nomina “action” (actio) et aliter a litteris “sh” Anglice scribitur. Ergo “ghoti” secundum regulas nostras eosdem sonus litteris mandat ac id quod reapse scribitur “fish” (piscis).

    RépondreSupprimer
  2. Gratias tibi ago, o nemo, pro tuo commentario quo multa de Americanâ usurpatione linguae Anglicae didici. Vale!

    RépondreSupprimer

Enregistrer un commentaire

Posts les plus consultés de ce blog

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 6

Secreta Ursi, Finis ludi (Milesia), pars 4

De regimine Taiuaniensium (I)